Latin
HISTORIA ANATOMICA
André Du Laurens, Historia anatomica 311
Unproofread scanNot analysed yet
Ita principem hepatis partem, eamque solam primò &per se αἱματοποιητικὴν astruimus. Venarum nepatis; alię chyli tenuiorem portionem ad hepatis caua transportant, πύλας vocant: hanc portionem excoquunt, attenuant, praeparant: aliae iam confectum &elaboratum sanguinem deducunt ad cauae truncum. Hae venarum cauae, &portae radices per vniuersum hepatis corpus sparguntur, &miro artificio ita implicantur, vt longè plures radices portae, incedant per caua iecoris, pauciores per conuexa; vt verisimile sit, sanguificationem in cauis potiùs fieri, distributionem &perfectionem in conuexis. Sunt autem admirandae earum radicum anastomoses veteribus incognitae, per quas enę omnes in hepate, tanquam matrice propria, communionem habent, vt ideò venarum omnium principium dici debeat. Caeterùm venarum hos plexus in he pare construxit Natura, ad perfectiorem sanguinis elaborationem, vt in illis vasorum angustiis ob diutinam moram perfectiùs coqueretur, &vndiquaque à parenchymatis etiam per minima contactu alteraretur, ideoque venarum, quae per hepatis carnem sparguntur tunicę, omnium sunt tenuissimę. Eodem artificio tenuia intestina pluribus gyris intorta, vasa semen praeparantia labyrintheis plexibus capreolis vitium hederęve emulis implicata, ventriculorum cerebri arteriole mirabili contextu fabricatę fuêre. At cur in corde specus duo, plexus nulli; in hepate cauitas nulla, plexus multi? Quia, quae vel receptura erant, vel mandatura confertim vberem copiosamque materiam, cauitate indiguerunt; quę verò sensim &modicè, non. Exiles etiam habet iecur arterias ad natiui caloris moderationem &contenti spiritus conseruationem: verùm arterię caua hepatis tantùm attingunt, nam conuexa diaphragmatis motu quasi flabello perpetuò ventilantur. Inter haec vasa (venas intelligo) tenues deducuntur surculi, arteriarum modo caui, bilis expurgationi dicati, qui in vnum veluti caudicem omnes collecti, desinunt in vesiculam. Totum hoc iecoris corpus membrana tegitur tenuissima à peritonaeo exorta, in quam exiles duo sparguntur nerui, vnus à sextae coniugationis ramis, ventriculi orificio &mesenterio implantatis: alter ab eo exortus, qui per costas excurrit. Exiles ambo fuêre: quia hepatis actio naturalis omnino erat, non ani malis, neque ad motum, neque ad sensum animali sanguinem praeparabat: adde, quòd exquisito sensu non indigebat, cùm vndiquaque inutilibus &noxiis excrementis bile, melancholico succo &sero, à vesicula, liene &renibus expurgaretur. Hepar natiuo temperamento calidum est humidum. Calidum esse decuit tum vt coqueret; at qualitatum omnium hęc maximè est energetica: tum vt ali mentorum calor intenderetur. Humidum verò esse oportuit, vt suo tepore, vniuersum corpus irrigaret, ideò fons dicitur gratiosi vaporis. Connectitur iecur cerebro, per neruos; cordi, per arterias &venam cauam; ventriculo, intestinis, lieni, per splenicum &mesentericum ramum: denique vix vlla corporis nostri pars habetur, cum qua iecori per venas, quae ligamenta appellamus communia, non intercedat communio. Sed &connectitur hepar diaphragmati, peritonaeo, costis nothis, xiphoidi, vmbilico per ligamenta propria. Eorum vno tereti &validissimo phrenibus adalligatur, ac deuincitur, suspensorium vulgus vocat. Altero hepatis Carnis vsus Vasa hepatis. Venarum plexus cur. Cur cauita; nulla in hepate. Arteriae. Surculi fellei. Tunicae. Cur exiles nerisi.