Latin
CONTROVERSIAE ANATOMICAE
André Du Laurens, Historia anatomica 312-2
Unproofread scanNot analysed yet
CONTROVERSIAE ANATOMICAE. An hepar princeps sit pars. QVAESTIO XXI. EPARhonorifico principis titulo decorandum esse, quaestione secunda libri primi validissimis rationum momentis à nobis confectum est. Sunt tamen &veterum &iuniorum quamplurimi, qui regia praerogatiua &omnibus suis dotibus hepar spoliare contendunt, hocque nec venarum principium, nec facultatis naturalis sedem, nec αἱματόσεως officinam, nec denique spiritus vllius authorem esse sibi persuadent. De venarum principio &sanguificationis officina, quae fusa verborum serie iam disseruimus nolo hîc transcribere; consulat libri quarti controuersias studiosus lector. De spiritu tantùm &facultate naturali an influat ab hepate, hîc breuis disputatio instituenda. An hepar naturalem spiritum gignat. QVAEST. XXII. VONIAM in Medicorum scholis satis frequens &peruulgata est de spiritu naturali controuersia, nolo in re tam perspicua diutius immocari: sufficiet in rudiorum gratiam pauca haec de spiritibus praelibare. Spiritum definit Galenus 6. De vsu partium, exhalationem quandam sanguinis benigni: Stoici, animae &corporis vinculum. Anima enim tam est diuersa à corpore quàm empyreum caelum à terra. Sunt qui spiritum definiant corpus aethereum, caloris facultatisque sedem ac vinculum, primumque obeundarum functionum instrumentum. Caeterùm aethereum dicitur ἀναλογικῶς, ob tenuitatem &diuinum operandi modum, natura enim &origine planè est elementaris. Nos spiritum definiemus corpus tenuissimum, perpetuò mobile, ex sanguine &vapore genitum, facultatum animae vehiculum. Corpus esse voluit Hippocrates, dum inter ea quae corpus constituunt recenset: diuidit enim corpus in iχοντα ἰχόμενα καὶ ὁρμῶντα, continentia, contenta &impetum facientia. Corporeum item esse id indicat, quòd egeat canali velut latore, quod partes ipsas distendat, locumque occupet; extincto enim animali &corrugatur pupilla &concidunt membranae oculi spiritus radiis non amplius illustratae.