Latin
HISTORIA ANATOMICA
André Du Laurens, Historia anatomica 312
Unproofread scanNot analysed yet
Temperamentum. Connexio. Ligamenta propria. latera costis annectuntur &lumbis. Postremum vena est vmbilicalis embryi nutricula, quę foetu in lucem edito, tanquam emerita ac vieta degenerat in ligamentum, prohibetque ne iecur ad posteriora feratur. Barbari, vt suos crudeliter extinguant, nouum supplicij genus inuenerunt. Vmbilicum orbiculatim secant, eo resecto, pereunt statim suffocati: concidente enim vmbilicali vena hepatis vinculo, collabitur hepar, à quo trahitur diaphragma, princeps respirationis organum. De hepatis vsu ita philosophatur Plato in Timaeo, Quum videret Deus partem animae, ἐπιθυμητικὴν talem fore, vt rationem non exaudiret, sed simulacris nocte dieque maximè raperetur, naturam iecoris procreauit densam, dulcem &amaritudinis non expertem. Aristoteles in hepate praeparari tantùm sanguinem voluit, perfici autem in cordis sinubus. Medici perfectam haematosin hepati tribuunt: hocque naturalis facultatis sedem statuunt. Ex his collige actionem hepatis duplicem, alteram officialem, seu communem, haematosin quippe, quae coctio secunda dicitur: alteram priuatam, seu peculiarem, quam tertia coctio perficit.