Latin
HISTORIA ANATOMICA
André Du Laurens, Historia anatomica 314-3
Unproofread scanNot analysed yet
HISTORIA ANATOMICA. De vesicula fellea. CAP. XX. 1Α αἱμάτωσις coctione perficitur, coctio autem omnis à caloe est, cuius imperio quę homogenea sunt, vniuntur, quae dissimilia, separantur: non potuerunt chyli omnes partes, quę diuersi erant generis, in dulcem &puniceum sanguinem commutari; sed aliae in amarum &flauum; aliae in atrum &acidum; aliae in serosum &salsum conuersae sunt; ita vt coctionis huius tria sint excrementa; vnum grauius magisque terrenum faeci respondens, melancholicum succum dicunt; alterum leuius magisque aëreum quod per summa innatat, flori consimile, bilem vocant; tertium aqueum &serosum.