Latin
315.1 to 315.3
André Du Laurens, Historia anatomica 315.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Tria haec quia ad alendum corpus minimè erant idonea (solis enim nutrimur dulcibus) à sanguine puro segreganda &in locum aliquem velut proprium conceptaculum releganda fuêre. Amara enim bilis si cum sanguine misceretur, spiritum in venis contentum inquinaret, carnes sua acrimonia rodens membranasque lancinans vlceris sensum continuò excitaret, motus denique omnes praecipites &sensationes deliras, quales sunt phreniticorum, redderet. Foeculentus verò ille humor &sanguinem totum conspurcaret, &tetra sua anathimiasi spiritibus tenebras offundens, animal totum desperatione, moerore &metu velut exanimaret. Seri autem substantia tota aquea &omni carens pinguedine, perfectam assimilationem impediret. Itaque amarae bili secernendae, vesiculam; melancholico succo expurgando, lienem; seroso humori transcolando, renes destinauit Natura. Bilis, feritate sua &acrimonia magis proritans, prima omnium expurgatur, eiusque conceptaculum hepati ita est vicinum, vt ex eius dextra resimaque parte propendeat. Conceptaculum hoc Graeci κύστιν χοληδόχον, vesiculam biliariam, Latini, folliculum felleum vocant. Substantia eius membranea est, vt &contrahi &distendi facilè possit. Vnicam &simplicem habet tunicam propriam, sed validam triplici villorum genere textam: intus rectos habet, quibus bilem in se allicit, &obliquos, quibus retinet: foris autem transuersos &orbiculares, quibus eandem expellit in ἔκφυσιν. Huic tunicae alia communis obtenditur, non toti quidem vesiculae, sed ei tantùm parti, quae extra iecoris corpus propendet. Venulas habet exiguas à portae trunco, cysticas dictas, quibus alitur: arteriolas etiam à coeliaca, &neruulos à costali dextro. Figura vesiculae oblonga rotundaque est, sensim ad ipsius fundi vsque apicem longioris cuiusdam pyri modo dilatescens. In vesicula tria obseruantur, fundum, ceruix, &meatus bisem deferentes, πόρους χοληδόχους vocant. Fundum appello ampliorem vesiculae partem, bilis conceptaculum: ceruicem verò angustiorem illam partem. Ductus cholidochi duo sunt: vnus in hepar, inter venae portae &cauae radices numerosis surculis distribuendus, quibus bilem in se allicit, eamque sinceram, neque alio quopiam humore adulteratam.