Latin
315.4 to 315.6
André Du Laurens, Historia anatomica 315.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Alter ductus ad duodenum fertur, quo vesicula mutua humoris cognatione &familiaritate aliquantulum oblectata, eum ad intestina detrudit, vt acumine eius quasi adhibito stimulo tardiora ad excretionem intestina irritentur &cibi reliquiae abstergeantur. Meatus hic inter duas intestinorum tunicas non solùm obliquo &tortuoso ductu inseritur, sed etiam membranulas habet tanquam ostiola, quae bilis refluxum impediant. Ita quid quid clamitent recentiores, bilis ab hepate rectà ad vesiculam primùm fertur, &ab ea per alium ductum in intestina expellitur: non autem ab hepate primùm ad intestinum, &ab eo ad vesiculam, vt in Controuersiis disputabitur contra Fallopium; id enim impediunt valuulae in vtroque ductu conspicuae: eas autem facilè deprehendes, si fistulam in eum ductum immiseris, qui variè in hepar diuaricatur; inflata enim fistula videbis vesiculam non intestinum distendi; si verò altero tubulo vesicam inflaueris, intestinum, non hepar distendi comperies; ita peruius erit tibi, ab hepate ad vesiculam, &ab hac in intestinum ductus. Caeterùm duc illi ductus communem habent in medio, ceruicem versus, canalem, quo &trahit vesicula bilem &eandem pellit, sed diuersis temporibus. Fertur autem qui à ceruice ad hepar inseritur canalis, non recto, sed obliquo ductu, quia vesiculae situs in caua resimaque hepatis parte latitans id impediebat. Tertius interdum reperi