Latin
333.1 to 333.4
André Du Laurens, Historia anatomica 333.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt &alia nephriticorum symptomata: nam in nephritico dolore vαρκη adest τοῦ μηροῦ καἐξ ἐν, id est, crus è directo stupore torpet, non in colico: at in colico nausea, vomitus, cibi fastidium grauiora sunt. Secundò distinguuntur colicius &nephriticus dolor ratione excretorum, nam in colico retinentur magis excrementa, vt ne flatus quidem exire possit: nephritico supprimitur magis vrina. Vrinae primum tenues, mox crassae excernuntur erumpat flatus aut pituita excernatur, mitescit &cessat colicus dolor: at nephriticus non nisi lapidis exclusione sedatur. Sed &quae admouentur aut assumuntur vtrumque dolorem detegunt. Renum verò calculus à vesicae calculo, doloris proprietate, situ &grauitate distinguitur: vesica in hypogastrio, renes in lumbis sunt collocati: generatio calculi in vesica fit citra doloris sensum, ob vesicae capacitatem; in renibus cum dolore, ob angustiam. In vesicae calculo supprimitur perpetuò vrina, non in renum calculo, quia duo sunt renes: vesicae calculum stranguria &tenesmus comitantur ob viciniam recti intestini non renum calculos. Sunt qui ab arenulis distinctionem petant, quòd renum arenulae rubeant magis, vesicae candicent: quòd renum calculus mollior sit, vesicae durior. Sed id non vsquequaque verum: durities enim &calor arenularum ad efficientis vim &materiae conditionem referri debent. Itaque pro gradu caloris albae, flauae, nigrae esse possunt arenulae, &pro natura humoris à pituita cineritiae, à sanguine rubrae erunt. Verum haec fortasse πωρέργως, videor enim instituti mei limites praetero ressus, redeo itaque. Nephriticos duo haec symptomata infestare solent, stupor in crure κατʼ ἐξιν, è directo renis affecti, &vomitus. Stuporis caussam referunt doctissimus Langius in Epistolis suis, &lacotius commentariis in Coacas praeno tiones ad venarum repletionem. Vasa linquiunt) insignia cauae &aortae descendentium spinae substrata sunt, ab his rami insignes ad renes &ad crura diuaricantur, quorum repletio ne, quae obstructis renibus, vreteribus, venis emulgentibus contingit, nerui &musculi coar ctantur, vnde stupor. Sed parum Anatomica mihi videtur haec ratio; neque enim à renum calculo ita implentur venae, vt musculos premant, cùm &tabidi quamplurimi, quorum ve nae exhaustae sunt, calculo renum laborent, &nihilominus stuporem in crure persentiant. Adde quod plethorici, quorum venae apparent turgidulae, stupore crurum &brachiorum non laborent. Alia igitur stuporis inquirenda est caussa.