Latin
333.5 to 333.6
André Du Laurens, Historia anatomica 333.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Ego duplicem agnosco; prima est compressio musculi, ψoas dicti, cui renes ambo incubant: at hunc musculum cruri flectendo dicatum esse, &in cruris interiorem partem inseri norunt Anatomici omnes. Altera est compressio nerui, qui in cruris musculos omnes expanditur, fit autem compressio à duritie &pondere calculi, nam incipiens lapillus stuporem non parit. Cur autem in nephritide tanta sit ventriculi subuersio &ἀναθοπὴ, vt omnem fastidiant cibum, &iniectum statim eru ctent, caussa est renum &ventriculi sympathia. Sympathiae huius, quae simplex est, caussa non ad viciniam referenda, distant enim aliquantulum à ventriculo renes: non ad generis similitudinem, quia ventriculus membranosus, renes carnosi: non ad societatem operis, in vnum siquidem idemque non conspirant opus: ergo ad communionem &continuitatem vasorum ac membranarum. Neruuli à stomachico ad renem feruntur, &exterior tunica renes inuestiens, quam fasciam vulgus vocat, à peritonaeo ortum ducit, quem ventriculi fundo continuari norunt omnes. Excretorum varietas in vtroque calore. Renum calculus quomodo à vesicae calculo dignoscendus. Langij &lacotij de stupore in nephritico dolore opinio.