Latin
QVAEST. XXXI
André Du Laurens, Historia anatomica 335-2
Unproofread scanNot analysed yet
QVAEST. XXXI. facultatis sint opera. ESICAE proprium munus est vrinam retinere ad tempus, postmodùm excernere; qua autem vi, naturaline, an animali id fiat, controuersum. Naturalem Vtramque actionem, retentionem quippe ac expulsionem naturalem esse esse retentionem contendunt quidam; quoniam vtriusque vesicae &χοληδόχου &οὖρο &excretioSox eadem est ratio; at retinet bilem vesicula, eamque extrudit solius nem docetur. Naturę vi. Adde quod villorum triplex genus in vtraque vesica triplicem actionem natuAnimalem ralem, non animalem esse persuadet. Contrà animalem esse vtranque actionem ita demonesse. strari potest. Retentio animalibus fit organis; ergo animalis actio, animale organum musculus est: at cingitur vesicae ceruix musculo ianitoris vicem gerente, exitumque intercludente ne inuitis novis effluat vrina, hunc σφιγκτῆρα vocant. Expulsionem verò animalem 336 Liber VI. De organ. natur. in imo vent. cont. esse id inter caetera testatur, quòd ea pro voluntatis arbitrio nunc tardior sit, nunc celerior, nunc debilior, nunc validior; &quòd non nisi operantibus epigastrij musculis perficiatur. Galenus I. &6. De locis affectis quaestionem hanc soluit, mistam esse vult actionem, retentionem animalem &voluntariam esse, quae musculi perficiatur opera; excretionem naturalem, quae expultricis facultatis ministerio suscipiatur.