Latin
QVAEST. XXXI
André Du Laurens, Historia anatomica 336
Unproofread scanNot analysed yet
Ego vtramque actionem &retentionem, &expulsionem vrinę partim naturalem, partim animalem esse puto; sed retentionem magis animalem, expulsionem magis naturalem. Retinetur in vesicae fundo vrina obliquarum fibrarum ministerio; at ea retentio naturalis est; retinetur etiam pro voluntatis arbitrio beneficio sphincteris musculi, &haec actio purè animalis est. Expellitur vrina vi insita vesicę, qua ad exclusionem rei noxiae &irritantis stimulatur, excretio ea omnino naturalis est. Expellitur etiam vrina volentibus nobis beneficio musculorum abdominis, qui hypogastrium premunt: &voluerunt quidam paruos abdominis musculos succenturiatos dictos, vrinae excernendae dicatos esse. Mista est ergo vtraque actio. Obiiciunt quidam, excretionem nullo modo naturalem esse; quia semper excerneretur vrina, cùm actiones naturales perpetuae sint, neque vnquam cessem. Respondet Galenus, non omnem vrinam expultricis facultatis obiectum esse, sed eam tantùm, quae vel mordet vel tendit, id est, quae qualitate aut quantitate molesta est.