Latin
335.5 to 335.6
André Du Laurens, Historia anatomica 335.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Leues &opinione inconstantes ferè sunt cerebro calido, quia calor viget mobilitate; qui verò pertinaces frigido, quia frigus ignauum; cui si accedat siccitas, erunt pertinaciores, hinc sectarum auctores &fautores, vt plurimum melancholici. Libro, Quòd animi mores sequantur temperiem corporis, animam appellat Galenus concentum qualitatum, &eam non videtur à temperie distinouere. Commentario in 6. Epid. &in Aphoris. 6. sect. 2. necnon cap. 6. libri 3. De locis affect. temperiem cerebri mentem appellat. Ita enim enarrat Hippocratis Aphorismum, &melancholici fiunt epileptici, &epileptici fiunt melancholici; prout in hanc vel illam partem repit humor, fit vtriusque affectus transmutatio &humoris μετάστασις. Nam si in corpus &ventres cerebri effundatur humor Galenus animam appellas fiunt epileptici: si in mentem, melancholici; per mentem intelligit temperiem: est enim melantemperiem, cholia intemperies frigida &sicca cerebri. Caeterùm dum animam temperiem appellat Gacur, &quomodo. leniis, non vult temperiem formam esse hominis ratione vtentis, sed formam medicam, quae sola in Medici considerationem cadit.