Latin
335.1 to 335.4
André Du Laurens, Historia anatomica 335.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
QVAESTIO III. OBSCVRISSIMA est quaestio, ratiocineturne cerebrum &phantasmata speculetur, quia tali praeditum est temperamento, an quia tam mirabili structura est fabricatum. A conformatione sola principes faA sola edi conformatione cultates edi existimarunt quidam, quod autoritatibus &rationibus condocetur. firmant. Scribit Galenus 7. De placitis, caussam prudentiae in homine Auctoritas, Desse varietatem structurae cerebri &magnitudinem illius. Figura capiRatio 1. tis apud Hippocratem &Galenum si naturalis sit, sphaerica, oblonga, anteriore &posteriore parte protuberans, &vtrinque ad latera depressa, signum est prudentis hominis. Contrà acuminatum, &turbinatum caput, φορὸν dicunt, quale censetur fuisse Thersitis apud Homerum, fatuum, stolidum &amentem arguit. Pereunt statim principes facultates sola Secunda conformatione laesa, temperamento nondum vitiato, vt in apoplexia, epilepsia &vulneribus capitis, oppletis &compressis cerebri ventriculis. Quomodo enim momento alterari potest temperies cerebri effracto cranio, &ab humore ventriculos opplente? Constat igitur à structura &conformatione sola functiones edi principes, quia vitiata conformatione statim intercipiuntur. Alij contrà facultatum principum proximam &immediatam caussam agnoscunt Contraria opinio. temperiem substantiae medullaris &spirituum cerebri Audiamus Paeoniae familiae colum Auctoritas summum Hippocratem I. De diaeta, haec apertissimis verbis docentem: πυρὸς τὸ ὑγρόταHippoc. τον καὶ ὕδατος τὸ ξηρότητον κρῆσιν λαβόντα ἐν τῷ σώματι φρονιμώτατα. id est, Cùm in corpore pars ignis siccissima &aquae humidissima aequaliter temperantur, prudentissimum quid nascitur. Platonis in Theaeteto haec sunt diuina verba: Plato. Non rectè anima se habet in denso aut lutulento, molli nimis aut duro cerebro; molle enim celeres quidem ad percipiendum efficit, sed eosdem obliuiosos: durum diu memores, sed ineptos ad percipiendum, densum simulachra obscura conGalenus. tinet. Galenus lib. 8. De vsu part. cap. 13. Melius (inquit) foret existimare intellectum sequi non varietatem compositionis, sed corporis, quod cogitat, laudabilem temperiem: neque enim perfectio intellectus quantitati spiritui tam attribuenda est, quàm qualitati idem in Arte parua, ingenium ad tenuem &crassam cerebri substantiam refert. Ingenium autem appellat ἀγχίνοιαν, id est, solertiam, quae definitur εὐστοχία, id est, inueniendi &coniiciendi promptitudo. Eodem lib. εὐμαθία, id est, discendi facilitas, substantiam cerebri mollem &humidam ostendit; δυσμάθεια, siccam &duram; memoria facilis idem arguit.