Latin
QVAEST. II
André Du Laurens, Historia anatomica 347
Unproofread scanNot analysed yet
Quem tertium assignat testibus vsum Aristoteles, erectionem penis, redargutione nostra non eget. Est enim penis tensio partim naturalis, à flatu &spiritu copiosissimo neruos cauos implente, partim animalis, ab appetitu musculos huic tensioni dicatos mouente. Valeat igitur hęc Aristotelis de testium vsu opinio. Abeant qui testibus vim denegant seminis procreatricem. Nam quod obiiciunt, animalia multa testibus carere, quę tamen semen effundunt prolificum, nullius momenti est: imperfecta enim sunt, &procreandi eorum ratio manca. Quae de tauro afferri solent, negamus omnino, vix enim adduci possum, vt credam, statim exectis testibus coiuisse eum: namque à solutione partium exquisitissimi sensus acerbissimus excitatur dolor, qui libidinis aestum atque ardorem extinguere potens est: vel potuit fortasse seminis iam testium vi elaborati, &in parastatis asseruati portio quaedam effundi. De testium vsu opinio Medicorum &nostra.