Latin
QVAESTIO III
André Du Laurens, Historia anatomica 347-2
Unproofread scanNot analysed yet
QVAESTIO III. VNT ex Medicis docti quidam, qui testibus nullam inesse vim generandi seminis contendunt; sed totam praeparantibus vasis &epididymidi concedunt, quia nulli apparent ductus, per quos à varicosis plexibus ad testes ferri possit. Separantur à teste &epididymis, &praeparantia &eiaculatoria vasa omnino illacera, estque in epididymide semen album, in testibus rarò obseruatur. Itaque hunc testibus assignant vsum, vt serosum humorem &excrementum seminis exsugant, contineantque, qua ratione eorum substantia glandulosa constructa est. Est autem glandium hic vsus apud Hippocr. vt partium excipiant superuacua: sic cerebro, cordi &hepati sua sunt emunctoria. Sed non video cur seminis excrementum testium substantiam potiùs ingrediatur, quàm semen spiritibus turgens. Sunt testes spongiae modo rari, &complures fistulae in eos ex vasis propagantur. Sugunt itaque per exiles meatus prolectantque insita vi semen. Nam si ad testes alimentum fertur ad eorum nutritionem, &tamen in testium substantia vasa non sunt conspicua, cur non &semen? Glandosa quidem eorum substantia est, sed glandes dici non debent, vt postea demonstrabitur. Tertia opinio eorum est, qui volunt testes semen non generare, sed instar puluinaris, &mollioris substerniculi tantum vasa fulcire. Vbi enim (inquiunt) vasorum adest diremptus, ibi glandulas apposuit Natura. Sic in diuisione portae pancreas, in mesenterij venis glandulae copiosissimae, in ramo subclauio thymus, in axillari &crurali vena adenes, conspicua sunt. Ita ad vasorum spermaticorum tutelam testes appositi sunt; verùm Anatomicae artis ignorantia nouam &verè anilem hanc opinionem inuexit. Glandes enim diuisioni venarum appositę vasa vndique fulciunt, stabiliunt, sustinent: at testes tantùm vasis appenduntur. Probabilior est Hippocratis, Galeni, &omnium ferè Medicorum opinio, qui testibus vim seminis procreatricem &principatum generationis assignant: eorum enim maxima est in habiti, temperie, &moribus immutandis facultas. Animalibus, quae Venere diutius abstinuerunt, copiosissimo semine turgent testes, &ex illius vsu detumescunt, quod etiam fatetur Aristoteles I. de generat. anim. &3. de hist.