Latin
348.1 to 348.4
André Du Laurens, Historia anatomica 348.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Aues (inquit) &quadrupedum quaedam certo tempore quo coitum exercere debent, testes multò habent grandiores, at vbi id tempus praeterierit, adeò apparent exigui, vt incertum sit habeant, necne. Refrigerati testes sterilitatem inducunt. Quòd si omnes corporis coctiones mente percurras, videbis praeparationem in vasis tantùm fieri, coctionem verò &elaborationem perfectam à partis substantia peculiari. Praeparatur animalis spiritus in plexibus arteriolarum labyrintheis, formam atque ideam in cerebri sinibus, &substantia medullari consequitur. Lac in venis praeparatur, in glandulosis mammis dealbescit. Sanguis in mesenterij venis rudimentum aliquod adipiscitur; ruborem verò &formam sanguinis in solo parenchymate sibi conciliat. In exilibus cuiusque particulae venulis tertiae coctionis fit praeparatio, sed à sola partis substantia perficitur assimilatio. Ita seminis delineatio &praeparatio in vasis fit spermaticis, quae miro Naturae artificio implicantur, vt in illis anfractibus spiritus sanguini permisceantur. Propterea vena arteriam, arteria venam ingreditur. Praeparatum semen trahunt ad sui nutritionem testes, cui formam, perfectionem, &foecunditatem tribuunt. Hoc saturati, tandem in deferentia vasa eius reliquias expellunt. Vasa haec in vesiculas quamplurimas &prostatas sese exonerant, ibique asseruatur &retinetur semen ad necessarios vsus. De testium substantia &tunicis. QVAEST. IIII. ALENVS3. De alimentis, testes inter glandulas reponit. Hippocr. libello περὶ ἀδένων, glandularum naturam ita describit: ἐστι δὲ τῶν ἀδένων φύσις σπογτῶδες ἀρακαὶ μὲν καὶ πίονες καὶ ψαφαραὶ: id est, glandium natura spongiosa est; rarae enim sunt, pingues &friabiles: at testium natura eiusmodi est; erunt igitur ex glandium numero. Verùm cùm ex Galeni &veterum doctrina, glandulae vsum tantùm praestent corpori actionem autem nullam edant, quomodo testes, quibus nobilissimam illam actionem &vim seminis procreatricem concedimus, glandes dici poterunt? Distinctione hîc opus est. Aliud est apud Galenum, glandem esse, aliud glandosum corpus. Renes glandosa sunt corpora, hoc est, glandium similitudinem referunt. Libello περὶ ἀδένων, Ἐγκέφαλος λευκός, καὶ ψαφαρὸς, cerebrum album est &friabile. At quis hoc viscus nobilissimum, principum facultatum sedem, glandulam appellare ausit, nisi καταχρηστικῶς? Neque etiam Hippocrates cerebrum absolutè glandem vocat; sed simile glandi. Eadem ratione testes glandes dici possunt, id est, similes glandulis, aut glandosa corpora.