Latin
35.1 to 35.3
André Du Laurens, Historia anatomica 35.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Ita Peripateticos cum medicis conciliare student doctissimi viri. Sed videntur mihi haec ab Aristotelis mente alienissima. Nulla enim ratione cerebrum sensus authorem esse, nec ab eo neruos oriri voluit Aristoteles, nusquam vicariam sentiendi potestatem ei tribuit, refrigerandi tantum cordis gratia constructum vult, cum tamen primum sit sensus &motus principium nec vllam sentiendi ac mouendi vim à corde suscipiat. Quod autem dicunt Arabes, facultatem animalem radicaliter esse in corde, manifestatiue in cerebro, id non admittimus. Nam si animalis facultas in corde esset, vt radice, obstructo cerebro non redderetur totum corpus immobile, quia maneret adhuc in sua radice aliquis sensus &motus, At obstructo corde, aut interceptis viis à corde ad cerebrum, tantum abest vt repente animalia sensu &motu priuentur, vt non raro plurima in sacrificiis praeciso corde vociferare &currere visa fuerint. Galenus primo de placitis rem totam eleganti demonstratione illustrat. Si cor lait) vim animalem cerebro tribueret, sane vis ea, aut per venas, aut per arterias, aut per neruos influeret: non enim alia sunt vasa vtrique parti communia. Per venas &arterias noluit vnquam Aristoteles vim eam deferri, adde quod vasa haec non rectà feruntur ad cerebrum, sed varie intorta; Per neruos autem non influere id inter caetera testatur: quod secto, aut intercepto neruo, qui per cordis substantiam disseminatur, non concidit animal, sed tantum obtumescit. Verisimilius est ergo cum anima vnica sit &simplex, eaque tota in toto, &tota in qualibet corpori, particula, non nisi organorum ministerio suas edat functiones, ibi facultatum sedes assignare, vbi facultatum organa magis lucent: At cum fateantur Peripatetici, motus &sensus organa in cerebro magis esse conspicua, quàm in corde, cur non animalem facultatem in cerebro, vitalem in corde, naturalem in hepate cum Medicis locant? Explodatur ergo è Lycęo nostro &schola medica haec principatuum vnitas. Quot sint principes partes. QVAESTIO 111.