Latin
35.4 to 35.6
André Du Laurens, Historia anatomica 35.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
VM ergo ex his, quae fusa verborum serie discernimus, cuilibet planum &apertum sit, non vnicum esse principium, sed plura, iam quot ea sint videamus. Hunc sane principum partium numerum non aliunde quàm ex principatus essentia &definitione colligere possumus, at non satis inter medicos constat quid sit pars princeps. Galenus libris de vsu partium, principatum definit necessitate, vt ea pars princeps dicenda sit, quae ad vitam est necessaria. Volo (inquit) indicare quibus notis pars princeps iudicanda sit, ex vtilitate scilicet, quae cum triplex sit genere, aut enim refertur ad vitam simpliciter, aut ad vitam commodiorem, aut ad vtrarumque conseruationem; quae ad vitam necessariae sunt, hae principes sine dubio sunt habendae. cap. I. libri 14. de vsu partium, triplex naturae fuit scopus in partium humani corporis structura. Primus earum quae ad vitam necessariae sunt, eiusmodi sunt principes, cerebrum, cor, hepar, &c. Definiatur ergo pars princeps à nobis, quae absolutè ad indiuidui totius conseruationem est necessaria. Argenterius, qui studio contradicendi Galeno bellum indixit, definitionem hanc reijcit, quia si definiatur principatus neceßita te: ventriculus, pulmo, lien, vesica, renes, partes erunt principes. Ventriculi enim actio ad vitam est necessaria. Pulmonis opera ne ad punctum quidem temporis animal carere potest: Opinio Scaligeri. Aristotelis mentem non assequuntur tuniores. Iniprobatur Arabum interpretario. Galeni elegans demonstratis. Conclusio totius disputationis. Quid sit pars princeps. Prima definitio principatus. Argenterij in Galenum calumnia. Conuellitur Argenterius. Partium duplex est necessitas. Responsum Galeni. Pulmo non absolutè necessarius est.