Latin
CAPVT VIII
André Du Laurens, Historia anatomica 352
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VIII. VLIERVM partes procreationi dicatas, à virorum genitalisobus situ tantùm differre existimarunt veteres: quòd his foras promineant; illis verò ob naturae debiliorem vim frigidamque temperiem intus lateant. Nos vtriusque sexus genitalia, &utu, &structura, &numero distingui volumus. Nam nec vasorum praeparantium eadem est diuaricatio, nec deferentium insertio similis, testium verò figura, magnitudo, substantia, temperies, planè est dissimilis. Postulat ergo genitalium muliebrium historia, peculiarem descriptionem. Sunt autem genitalia haec, vasa spermatica, tum praeparantia, tum deferentia; testes, &vterus. Vasa semen praeparantia quatuor sunt vt in viris, duae venae, totidemque arteriae; quorum exortus in vtroque sexu similis est: arteriae enim ambae à trunco oriuntur; venarum, dextra à trunco descendentis cauae; sinistra, ab emulgente ortum ducit; sed ratio distributionis multùm est dissimilis. Nam vasa haec in viris tota ad testem &epididymida feruntur: at in foeminis, &vena, &arteria bipartitò finduntur. Earum maior portio in epididymida &testem absumitur: minor ad vteri fundum spargitur. Prior illa variis anfractibus implicatur ad seminis delineationem, tandemque epididymida effingit varicosum corpus, molle &glandosum. De vasis semen deferentibus. CAP. IX. B his praeparantibus quatuor, duo oriuntur vasa deferentia dicta aut eiaculatoria, magis flexuosa quàm in viris, vt viae breuitas flexuum multitudine compensetur. Circa testes lata sunt admodùm amplaque, vbi paululum à testibus recesserunt, angustiora sensim euadunt; postmodùm ampliora facta, non ad vesicae collum, vt in maribus, feruntur, sed ad vterum. Est autem horum insertio elegans. Non enim, vt Anatomici omnes sentiunt, tota in vteri cornua obliterantur, sed in duos velut ramos dirempta; altero ampliore, sed breuiore, in latera vteri, cornua dictam, feruntur; altero angustiore, sed longiore, per latera vterini corporis inter membranas excurrentes, ad finem oris interni vel principium ceruicis desinunt. Illo, semen in vteri fundum eiaculantur mulieres; hoc vero dum conceptione facta contractus est vterus, conniuentque exquisitè illius oscula omnia, semen in ceruicem effundunt. Nam cùm omni die coire possit grauida semenque effundat, non pateret semini cauitatem ingresso exitus; aperiri enim omni die, omnique hora interius osculum non est verisimi le; semen autem retineri citra noxam non poterat, quia extra vasa nisi concipiatur putret, &veneni naturam induit: effingendus ergo canalis non in fundum, sed ceruicem vteri, semen eructans. Meatus hic, iis quae non conceperunt ita exiguus est, vt nisi accuratè secueris, sensum fugiat; in grauidis amplissimus est, propterea grauidas in coitu magis oblectari puto, quia longior est ductus per ceruicem membranosam excurrens. Eum primus ego descripsi, ac in plerisque cadaueribus obseruaui, &Monspelij cum Cabrolio, &Lutetiae in aedibus Domini Seguini Parisiensis Medici doctissimi &Professoris Regij, in clarissimorum Medicorum conspectu.