Latin
CAPVT VIII
André Du Laurens, Historia anatomica 353
Unproofread scanNot analysed yet
De testibus mulierum. CAP. X. TERIlateribus accumbunt testes, vtrinque singuli, figura, situ, magnitudine, substantia, temperamento &structura à ma ium testibus differentes. Figura quidem, quia non ita rotundi &anteriùs posteriusque depressi sunt. Situ, quoniam in lumborum musculis insident, nec extra abdominis cauitatem prominent penduli. Magnitudine, quia minores; substantia molliores; multis veliculis sibi mutuò adnatis instar ferè varicosi corporis referti. Temperamento frigidiores: structura denique &compositione, quia vnicam habent tunicam, non quatuor, vt virorum testes: habent etiam mollius epididymida. Testes construxit Natura ad seminis elaborationem; emittunt enim prolisicum semen foeminae vt &mares, quicquid clamitent Peripatetici, sed frigidius. Reconditi autem sunt foeminarum testes, vt essent calidiores magisque foecundi. Vesiculas illas, quas varicosos parastatas vocauit Herophilus, &glandosos prostatas non habent mulieres. De vetero. CAP. XI. RAECLARE admirandus Hippocrates I. De diaeta, &libro De natura pueri, ad perfectam generationem, seminis vtriusque miscellam concurrere, &in vtroque semine singularum partium ideam, non actu, sed δυνάμει tantùm contineri, testatum reliquit. Facultas haec latens &quasi sopita, alieno indiget, vt excitetur, principio: semina vt permisceantur, in aliquem locum, quasi aruum hortumque feracissimum effundi debent. Fuit ergo in foeminis necessarius omnino excipiendo, concipiendo, nutriendoque semini locus: eiusmodi autem est vterus; cuius licet ad indiuidui conseruationem nulla sit necessitas (Oλη γὰρ (inquit Aegineta) ἡ μήτρα πολλάκις ἱστορεῖται ἀφαιρεθῆναι καὶ θάνατον ἐπὶ τούτοις μὴ γενέσαι. id est, Constat tota plerumque ablata matrice nec mortem inde subsequi) ad speciei tamen conseruationem &foetus γένεσιν καὶ τελείωσιν, maxima est eius nobilitas. Vterum Graeci νηδὺν καὶ ἀγτεῖον κυκτηριον, id est, vas foetum con seruans appellarunt; δελφὺς etiam dicitur, quòd germanos procreet foetus. Hippocrates in Prorrh. χωρίον ἐν ᾧ σύλληψις δοὶ, locum in quo fit conceptus, 2. Epidem. γονὴν, sexto Epidem. ἄγγος quasi conceptaculum vocat; veteres μήγὴν καὶ ὑστέραν. Μήρὴν quidem, id est, matrem, matricemve, ὅτι μητήρ ἐστι τῶν ἐν αὐτῇ vel ἐξ αὐτῆς γενομένων, quia mater est foetuum, qui ex ipsa, aut in ipsa nascuntur, δὲ ὅτιτὰς ἔχούσας αὐτὴν μήτερας ποιεῖ; vel quòd matres efficiat, quae ipsam habent. Υστέραν verò, id est, postremam vocarunt; non quòd generatione vltima sit (simul enim cum reliquis partibus conformatur) sed διὰ τὸ ἐχάτην κεῖσθαι τῶν σπλάτχνων, quia situ est viscerum vltima. Sunt qui φύσιν eam vocitent, ἀπὸ τοῦ φύεται quoniam si bene excolatur &statis temporibus sementem accipiat, aliquid perRE ME Testes virorum &muslierum quomodo differant. Testium vsus. Cur latent in foeminis. Vteri necessitas. Sine vtero viuere potest foemina. Vteri nomina omnia Graeca &Latina. Quid vterus. Vteri situs. Cur inter vesicam &rectum intestinum est situs. Magnitudo. Figura. Substantia. Compositio. Tunicae duae. Externa. Interna. Villi. Membranae