Latin
CAPVT VIII
André Du Laurens, Historia anatomica 355
Unproofread scanNot analysed yet
Praegnantibus autem (dictu mirum &veteribus incognitum) iam non membranea videtur vteri substantia, sed tota ferè carnosa, fungosa, spongiae similis, in multos cortices fungorum more facilè diuidua, vt sanguinis &spirituum copiam pro foetus alimento &vita contineret. Neque verò (vt Medici ferè omnes sentiunt) quantum in dies vteri cauitas ad incrementum foetus in longum, latum &profundum ampliatur, tantum ambarum tunicarum crassities minuitur &tenuatur: sed contrà dilatatione crassior euadit, vt postremis mensibus duorum penè digitorum crassitiem aequet. Vasa vteri quatuor sunt, duae venae totidemque arteriae. Venarum altera à spermatico, altera ab hypogastrico ramo deriuatur: illa minor, haec amplior est; illa descendit, haec ascendit; illius rami quidam cum huius riuis coeunt, estque ea communio in grauidis, &quibus fluunt aut fluxuri sunt menses, magis conspicua. Excurrunt ambae inter duas vteri tunicas, sed spermatica exilioribus ramis vteri substantiam irrigat; hypogastrica non modò ad externam, sed &ad internam tum vteri, tum ceruicis faciem riuulos ampliores diffundit, quorum oscula κοτυληδόνες seu acetabula à veteribus appellantur, per quae foetus cum maternis venis σύμφυσιν habet, trahitque quod in illis est τὸ γλυκύτατον, id est, dulcissimum. Quidam etiam ramuli in extremam proferuntur vteri ceruicem, per quos, &grauidis &virginibus menstruum aliquantum erumpit. Totidem arteriae, sed minores, venas has comitantur vitae spiritus affundentes. Sparguntur etiam nerui quamplures, &à sexto coniugio, &à lumbari sacraque medulla prodeuntes; vnde mira vteri &cerebro praesertim postico συμπάθεια. Postremò ad vteri structuram concurrunt ligamenta propria, quae quatuor sunt, duo superiora, &duc inferiora. Illa in vteri fundum prope cornua inseruntur, lata sunt &membranosa. Haec rotunda &subrubra musculorum instar (vnde à quibusdam vterini cremasteres vocantur) ab vteri lateribus ascendunt ad inguina, &musculorum abdominis extrema peritonaeumque perforantes, ad ossa pubis feruntur, &in adipem ac membranas ossa inuestientes oblitescunt; haec aliquando ita dilatantur vt Bubonocelem pariant. Horum vinculorum vsus mirabilis est. Cùm enim saepè per totum ventrem oberret vterus dum est infructuosus; nunc ad praecordia &hepar ἰκμαλέον fontem gratiosi vaporis recurrat; nunc per latera vagetur; nunc deorsum feratur, dum libidinis furiis agitatur; debuit vinculorum opera huius motus tanquam freno coërceri, totumque illius corpus ne ob grauissimum grandioris animalis &gemellorum pondus, ob ingentes conatus &summos in partu enixus procideret, vicinis partibus alligari; laxa tamen constructa sunt om nia, vt &cum viscere toto extendi, &ipsum sequi citra lacerationem possint; mutari namque ab amplitudine maxima in summam angustiam oportebat vterum. Alligatur ergo vterus vicinis ossibus per ligamenta illa propria; connectitur etiam toti corpori per ligamenta communia: hepati quidem &venoso generi, per venas tum spermaticas, tum hypogastricas; cordi &arteriis, per easdem numero arterias; cerebro &spinali medullae, per neruos; recto intestino &vesicę, per villos complures; hinc inflammato vtero tenesmus &stranguria primo περὶ γυναικείων. Atque hae sunt similares omnes particulae, ex quibus verum vteri corpus coagmentatur. Obseruatio pulcherrima Vasa vteri. Venae vteri. Arteriae. Nerui. Ligamenta