Latin
354.5 to 354.6
André Du Laurens, Historia anatomica 354.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Substantia membranea est, vt claudi ad conceptionem, dilatari ad incrementum foetus, cogi ad exclusionem eiusdem, secundarum, &rerum quę contra naturam continentur, posset; hoc enim soli membranae conceditur. Tota vteri compositio, ex multis similaribus particulis, tunicis scilicet, venis, arteriis, neruis &vinculis constituitur. Tunicarum exterior communis dicta, omnium quae à peritonaeo oriuntur crassissima est; interior verò reliquas totius ventris membranas crassitie superat; non tamen omni ex parte pariter crassa visitur. Namque ad fundi osculum crassissima est; quà verò in obtusos definit angulos, tenuior apparet. Triplici haec villorum genere intertexta est. Rectos primùm habet maximè conspicuos, quibus semen è sua ceruice, vt ceruus è profundis cuniculis serpentem narium inspiratu, allicit; tum obliquos, quibus foetum retinet; postremò transuersos &circulares ad exclusionem foetus &sordium. Interior haec tunica valde carnosa est, vt ad conceptionem augeatur vteri calor. Augetur minuiturque harum membranarum crassities, non modò per aetatis discrimina, sed etiam per mensium &conceptuum tempora; puellis enim tenues sunt; fluentibus iam mensibus crassiores; crassissimae his quę vtero gesserunt.