Latin
359.5 to 359.6
André Du Laurens, Historia anatomica 359.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Quocunque igitur modo vteri ceruicem inuertas, nunquam ex eo penem efformabis: ex vnico enim tria efformari corpora caua non possunt: at penem constituunt tria corpora caua, ligamenta duo ab ossibus orta, &οὐρήθρα: ceruicis verò vnica est cauitas. Obiicies nobis fortasse veterum tentiginem, &Fallopij clitorida, mentulae virilis speciem prae se ferentem, quippe quae ligamenta habeat duo, &musculos quatuor. Sed vide quàm sit huius, &virilis mentulę dispar ratio slitoris exiguum est corpusculum, vesicae nullo modo continuum, sed in vuluae apice positum. Clitoris meatum nullum habet excernendo semini dicatum: at virile pudendum oblongum est, fistulamque habet in medio, per quam in vteri ceruicem semen effundit. Neque verò vterini fundi inuersi &scroti (vt somniarunt veteres) vlla est similitudo. Scrotum enim cutis est rugosa; vteri fundum membrana densissima, tota intus carnosa, &multiplici villorum genere texta. Postremò, spermaticorum vasorum insertio, testiumque virilium &muliebrium figura, magnitudo, substantia, &structura multum inter se differunt, vt in historia Anatomica demonstrauimus. Excutiamus ergo ab animis nostris caliginem illam, &mulierum genitalia non situ modò, sed etiam numero figura &structura à virorum spermaticis partibus differre tanquam ratum adstruamus. Sed quid de foeminis in mares conuersis sentiemus?