Latin
QVAESTIO VIII
André Du Laurens, Historia anatomica 360
Unproofread scanNot analysed yet
Sanè portentosum hoc iudico &vix credibile. Quod si aliquando contingat, verisimile est in illis vtriusque sexus adesse genitalia; prima quidem aetate ob caloris imbecillitatem latentia, quae tandem ob caloris ἐκλάμειες, emicatus &effulgescentias erumpant. Aut existimandum est, mulieres esse quasdam à primo ortu calidissimas, &ita à Natura conformatas, vt earum clitoris mentulę formam referens ita promineat, vt quia penis instar distenditur, moxque flaccescit, virilem priapum mentiatur, &rudioribus imponat. Sed &saepè falluntur obstetrices ob vitiatam genitalium conformationem, penis scilicet breuioris &penitius tanquam in rima reconditi, testiumque latitantium, vt sexum vix possint internoscere. Scribit Pineus, Lutetię anno 1577. in vico sancti Dionysij mulierem noctu peperisse filium, qui festinanter ob virium imbecillitatem baptizatus fuit pro filia, &Ioanna vocata; eam paucis post diebus pro filio mater primùm, deinde adstantes agnouerunt, non sine magna admiratione, &Ioannem nominarunt. Facile ergo est rudiori plebeculae imponere. Neque verò quaecunque barbam emittunt mulieres, vocem edunt asperiorem, &virile corpus habent, mares propterea dici debent, iisque genitalia foras erumpere existimandum. Nam Phaetusa illa apud Hippocratem prę summo moerore, quem ex mariti exilio conceperat, barbam emisit, totoque corpore hispida euasit: nihil tamen in genitalium situ immutatum legimus. Hoc ex Hippocratis contextu facilè colligo: καὶ πάντα (inquit) πραγματευσα μένων ἡ μῶν, ὅσα ἦν πρὸς τὸ τὰ γυναικεῖα κάτάσπασαι, οὐκ ἥλθεν, ἀλλʼ ἀπέθανεν: id est, cùm omnia praestitissemus, quae menstrua ciere possent, nihil profecimus, sed interiit. Erant igitur huic muliebria genitalia, vterus quippe &partes expurgationi menstruae dicatae, licet virilem formam referret totum corpus. De vteri motu, an naturalis sit, an animalis.