Latin
FINIS LIBRI SEPTIMI
André Du Laurens, Historia anatomica 367
Unproofread scanNot analysed yet
FINIS LIBRI SEPTIMI. LIBEROCTAVVS, INQVO FOETVS HISTORIA ACCVRATE DESCRIBITVR, ET GENERATIONIS PRINCIPIA, CONCEPTVS, conformatio, nutritio, vita, motus, tandemque partus ad Hippocratis διάνοιαν, quantum fieri potest accommodatè explicantur. HISTORIA ANATOMICA. Quae requirantur ad generationem perfectam. CAPVT I. VEMADMODVM in elementis per transmutationem, in metallis per appositionem; ita in animalibus per generationem, specierum fit propagatio. Genera tionis autem huius non vna eademque est ratio. Nam quaedam sine coitu, affricatione sola; alia per foeminei pudendi receptionem; nonnulla sine masculo intra se concipiunt: sunt quae sola putredine generantur, nunquam partu; quaedam modò ex putri materia, modò ex semine. Sed mutilus horum omnium &imperfectus est procreandi modus: qua ratione ἄναιμα, φωλεύοντα καὶ ἔντομα ζῶα, id est, exanguia, &insectilia dicuntur. Nobilior sanè hominis &perfectorum animalium est generatio: quippe quae tria haec, sexus diuersitatem, eiusdem amplexum, &materiae cuiusdam ab vtroque sexu manantis, quae singularum partium ideam &μοῖραν πεπρωμένην δένα μει contineat, permistionem requirat necessariò. Sexuum in primis necessarium est discrimen, quia non fit generatio nisi per semina. Haec in locum aliquem tanquam agrum effundi debent, vt latens &quasi sopita eorum vis suscitetur, &quod tandem conceptum fuerit, foueatur, nutriatur, perfectionemque consequatur suam. Id cùm calidior mas praestare non possit (nullae enim ad foetus concepti alimoniam ei superessent reliquiae) foeminam necessariò creari decuit, quae &locum excipiendo concipiendoque semini praeberet, &materiam eidem fouendo, alendo, augendoque conferret. Vterque sexus maris ac foeminae, specie essentiali, forma &perfectione non differt, sed accidentibus tantùm; temperie quippe, ac genitalium structura &situ. Est foeminae non minùs quàm maris sexus, perfectio quaedam speciei, neque animal occasionatum aut accessorium (vt loquuntur Barbari) dici debet foemina; sed ens necessarium, primò &per se à Natura institutum. Errant igitur qui foeminam ἄῤῥεν πεπηρωμένον, hoc est, marem imperfectum, &Naturae παρέκβασιν, καὶ πάρεργον, quasi excursum &praeuaricationem dicas, praedicant. Elegantiùs multò veteres foeminam definierunt animal, quod in seipso, marem vero, quod in altero gignit. Vtrique sexui, ad procreationem, libidinis stimulos, &admirabile congressus desiderium, inseuit iniecitque Natura. His itaque voluVarij generationis modi. Tria ad perfectam generationem requiruntur. Sexus discrimen cur necessarium. Cur foeminam creari decuit. Sexus perfectione &forma non differunt. Definitio maris &foemiCuitus ad generationem. Seminum effusio ad generationem necessarias. Necessaria sexitum distineis.