Latin
367.5 to 367.6
André Du Laurens, Historia anatomica 367.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Cornelius Celsus libro septimo cap. 28. &Albucasis libro 2. scripserunt. Non ergo membrana illa, si omnia κατα φύσιν se habeant, admittenda est. Eam negat Oribasius libro 24. Collectaneorum medicinalium. Putare lait) tenuem membranam esse, quae sinum pudoris intercipiat; falsum est. Aliud itaque virginale claustrum inueniendum. Volunt multi ceruicis latera nondum Venerem expertis quasi conglutinata conniuere, quae primus concubitus magna ex parte diuellat. Almanzor scribit, virginibus ceruicem vteri valde angustam &rugosam esse, rugas verò illas venulis &arteriolis intertextas, quas primus disrumpat concubitus. Ego existimo in puellis &virginibus carunculas illas quatuor in historia vteri descriptas non transuersim, sed in longum sitas, membranarum tenuissimarum interiectu ita coire, vt violento concubitu &atterantur carunculae, &lacerentur membranulae, effluatque sanguis. pitum hunc caruncularum Seuerinus Pineus Regis Chirurgus doctissimus, libello quem edidit De notis virginitatis, florem virgineum appellat, quòd caryophyllo flori nondum planè explicato, ocellum vocant nostri aut vetonicam altilem) sit persimilis; carunculis illis diductis attritisve perit virgineus flos.