Latin
367.1 to 367.4
André Du Laurens, Historia anatomica 367.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
QVAESTIO XIII. QVAESITVM est olim, &nunc etiam magna disceptatione certatur, an sint notae aliquot virginitatis. Putant ferè omnes Medici, membranam reperiri, nunc in medio ferè ceruicis ductu, nunc immediatè post οὐριθραν, eamque transuersim sitam, quam ὁ μὲνα, ὑ μέναιον, hymen vocant. Eam exiguo foramine in medio peruiam, alij cribri instar perforatam, vt fluentibus menstruis pateat aditus, existimant, disrumpi autem &lacerari primo concubitus proptereanque interseptum virginale, claustrum virginale, custodiam virginitatis dicunt. Proferunt sua ex Bibliis sacris testimonia. Erat enim apud Hebraeos in more positum, vt mulieres viris desponsatae primo nuptiarum die, non nisi substrato linteo coirent, in quo sanguis colligeretur, atque id linteum daretur puellae parentibus, vt esset virginitatis, filiae vsque in eum diem asseruatę, testimonium. Fallopius membranam illam admittit. Columbus se aliquando vidisse scribit. Ego, vt liberè dicam quod sentio, &abortiuas puellas, &trimestres, &trium, quatuor, sex, septem annorum virgines diligenter obseruaui, &specillo ad vteri os internum osque immisso, nihil quod resisteret, inueni. Quod si transuersa illa membrana in medio ceruicis ductu, aut etiam in principio adesset, specillo eam probare facillimum esset. Fistula etiam externas pudendi partes si inflaueris, videbis &alas, &carunculas contrahi, ceruicem autem totam seu pudoris sinum patere, vt ab ore externo, vuluam dicunt, ad internum os vteri liber sit aditus. Figmenta ergo sunt quae de transuersa illa membrana &perforata scripserunt multi. Nam cum Natura nihil frustra moliatur, quis foret illius vsus: Sed an non Columbo &Fallopio oculatis testibus habenda fides? Ego membranulam aliquando reperiri non nego, sed si transuersum eum in ceruicis medio obtineat situm, aut circa pudendi osculum adnascatur, pręter Naturae institutum esse puto, &morbum esse organicum in vitiata conformatione. Sic saepe ad osculi &vuluae extremum nunc membrana, nunc caruncula adnascitur, quem affectum Auicennas clausuram; Albucas alraticam vocat, Graeci φιμωσιν, φιμον, &eas mulieres ἀρητας hoc est, imperforatas appellant. Quibusdam à primo ortu id contingit, aliis ab euentu, vt ab vlcere, inflammatione &tumore praeter naturam. Legite quae de eo affectu Aetius tetra. 4. sermone 4. cap. 96. Paulus lib. sexto cap. 73.