Latin
371.1 to 371.4
André Du Laurens, Historia anatomica 371.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Hircire incipiens, si quidem dexter testis intumescat, marem; si sinister, foeminam generabit: propterea dextrum testem ρ ὁ ἐνογόνον, id est, masculum, sinistrum θΑλυγονον vocat, quia illius semen calidissimum est, exquisitè percoctum, &ex puriore sanguine elaboratum; huius verò frigidius, &sero multo dilutum spermaticae sinistrae ab emulgente ramo exortum. Qua ratione rustici ad vaccas gignendas dextrum testem ligant, vt non nisi à sinistro prodeat, quod ex libro Hippocratis De superfoetatione, didicerunt. ὅταν, inquit, θῆλυ βούλεται γενέσθαι, ὄρχιν τὸν δεξ ιὸν ἀποδῆσαι, ἐπὴν δὲ ἄρσεν βύληται φυτεύειν, τὸν ἀριστερὸν ἀποδῆσαι. Quando semellam generare volet, dextrum testem obliget; quando marem, sinistrum. Jam vero vtriusque sexus τύπωσιν, id est, conformationem spectes; mas &citiùs conformatur. dearticulatur in vtero. Mares enim 30. foeminae 40. diebus conformantur, lib. I. De diaeta, lib. De nat. pueri, &in Epid. At conformatio caloris est opus. Mouetur etiam celeriùs tertio quippe mense; foemina verò non ante quartum: &frequentiores ac violentos magis edit motus, quae omnia valentissimi caloris indicia sunt. Accedit, quòd septimestres mares vitales sunt, foeminae autem rarò viuunt. Sed &quę post partum excernuntur, lochia vocant. maris calorem testantur. Longiore enim tempore purgatur quae foemellam peperit; breuiori, quae marem, quia calidior mas suppressi sanguinis reliquias magis exhaurit. Hoc docet apertis verbis Hippocrates περὶ γυναικελων, post puellae partum inquit, ἡ μέρας τεσ σαράκοντα καὶ δύο τὴν χρονιωτάτὴν κώθαρσιν: in quadraginta duobus diebus longissima purgatio est: post masculi verò partum, ἡ μερὰς ῥίηκοντα ἡ κάθαρσις γίνεται ἡ χρονιωτέρη, in triginta diebus, quod longissimum est, purgatio fit. Quòd si vtriusque sexus habitum &partium structuram perlustres, plura mehercule in maribus indicia comperies. Est mulierum habitus praepinguior, laxior, molliorque: at pinguedo non nisi ab imbecilliori calore. In mulieribus glabra sunt omnia, marium vero carnes solidiores sunt, vasa omnia ampliora, vox grauior. At caloris est amplificare, vt frigoris angustare. Mulier apud Hippocrat. Aphor. 43. sect. 7. ὡμφιδέξιος οὐ γίνεται, ambidextera non fit, ob caloris imbecillitatem. Sed &diaeta, id est, victus ratione, vitaeque instituto, mares foeminis sunt calidiores, libr. 1. De diaeta. Mares diaeta vtuntur laboriosiore, ὥστε ἐκθερμαίνεσθαι, καὶ ἀποξηραίνεσθαι, vt incalescant, &resiccentur.