Latin
371.5 to 371.7
André Du Laurens, Historia anatomica 371.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
τὰ δὲ θῆλεα ὑγροτέρῃσι διαίτησι χρέονται, foeminae autem humidioribus vtuntur alimentis: vitam etiam sedentariam &inertem degunt. Accedit ad omnia haec finalis causae necessitas. Debuit calidior esse mas, quia corpus ad ferendos labores aptum dandum illi fuit, inuictusque &intrepidus animus ad pericula subeunda. Foeminae autem, cui masculeum semen excipiendum concipiendunque erat, gerenda &nutrienda proles, vita sub tecto agenda, oblectandus masculus reficiendusque externis laboribus fatigatus, languidus calor inditus est &corpus molle, humidum, glabrum, politum. Ergo si principia generationis spectes, si locum, conformationem, motum, ex clusionem, purgationes à partu, totius corporis habitum, partium structuram, victus rationem, finalem caussam; mares foeminis calidiores reperies. Si rationibus his, quae verae sunt demonstrationes, non cedunt aduersarij; audiant saltem vniuersam Graecorum &Medicorum &Philosophorum familiam. Hoc mirus Hippocrates ante omnem natam Philosophiam diuino afflatus numine, non obscurè, sed disertis verbis omnium primus attigit lib. 1. De diaeta, in hunc modum: τῶν δὲ πάντων τὰ μὲν ἄρσενα θερμότερα καὶ ξηρότερα, τὰ δὲ θῆλεα ὑχρότερα, καὶ ψυχρότερα. id est, In vniuersum mares sunt calidiores &sicciores; foeminae humidiores frigidioresque. Naturae genius &interpres Aristoteles libello De longitudine &breuit. vitae, mares vult esse longioris vitae quia calidiores: 3. De partib. animal. mares robustiores &animosiores esse scribit, I. Polit. cap. 1. &8. mares in omni actione foeminis praestare vult, &Probl. 29. sect. 4. quaerit cur hyeme viri, aestate mulieres ad Venerem sint procliuiores. Respondet, quia viri calidiores &sicciores aestate franguntur, mulieres frigidae &humidę ob caloris inopiam hyeme humorem habent concretum. Galenus sexcentis in locis mares foeminis calidiores pronunciauit, sed presertim cap. 6.