Latin
374.5 to 374.6
André Du Laurens, Historia anatomica 374.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Ibi cum sanguine exquisitè miscentur, &ex duobus vnicum fit corpus; vt ex vena &arteria spermaticis in mirabili illo plexu, vnicum fit vas. Duplicem hanc seminis materiam agnouit Hippocrates, dum semen nunc igneum, nunc aqueum vocat igneum est ratione spirituum ἐνορμώντων: vnde etiam γονὴ διιπετὴς, dicitur turgens. Ratione sanguinis &corpulentiae (date hanc vocem Philosopho) aqueum dicitur. Extat ad eius rei illustrationem locus perelegans 1. De diaeta: Ἐσέρπει δὲ ἐς ἄνθρωπον ψυχὴ, πυρὸς καὶ ὕδατος ξύτκρησιν ἔχουσα Trrepit in hominem anima, ignis &aquae commoderationem sortita. Per animam semen intelligit, quod alibi ἔμψυχον vocat, id est, animatum: per ignem, spiritus &calidum innatum; per aquam, humidum alimentarium, sanguinem puta. Ignis, inquit, omnia per omnia mouet: aqua omnia per omnia nutrit. Habita duplicis huius materiae rarione, semen vtriusque principii naturam sortitur; materialis quidem ratione crassioris corporis &crassamenti, ex quo spermaticae partes generantur; efficientis verò &formalis, ratione spirituum quibus vndiquaque perfunditur. Dixi, efficiens &formale principium appellari semen; quia efficiens &forma sunt quidem duo auctores λόγῳ, id est, ratione, at re non differunt.