Latin
HISTORIA ANATOMICA
André Du Laurens, Historia anatomica 375
Unproofread scanNot analysed yet
Nam forma quatenus per totam infusa materiam, facit esse hoc quod est, εἶδος appellatur &ἐντελέχεια: qua tenus verò afficit, mouet, disponit, constituit, exprimit materiam sibi pro apto domicilio, ἐνέργεια, καὶ τὸ ποιοῦν dici potest. Semen ratione sui corporis à vasis tantùm effluit: at spirituum, qui per vniuersum corpus oberrant &vagantur, ab omnibus corporis partibus manare potest. Haec itaque est seminis materia du plex, sanguis &spiritus. Efficientes &auctores seminis soli sunt testes. lis solis vim σπερματοποιητικὴν primò &per se concedimus, vasis autem spermaticis se cundariò, per ἐπιρρον scilicet, hoc est, influxum &irradiationem testium. Postrema definitionis nostrae particula finalem seminis caussam designat, generationem scilicet animalis, &testium nutritionem. Est itaque οὐσιώδης, perfecta hęc definitio. Semen porrò duplex est, quicquid garriant Peripatetici; alterum maris, alterum foeminae; quia in vtroque sexu organa sunt praeparantia, excoquentia, de ferentia, eadem in coitu obscoenarum partium titillatio, eadem voluptas, sed ma ris semen τὸ πρῶτονέχον ἀργὴν γρνεσεως: foeminae verò δεύτερον. Maris semen maiorem efficiendi vim habet, quàm foeminae; vtrumque tamen foecundum, &ad generandum praepotens. Rursum in vtroque sexu duplex agnouit semen Hip pocrates I. De diaeta; alterum robustius &calidius, alterum debilius &frigidius. Illud masculeum, hoc foemineum vocat, ex quorum varia permistione &victoria, mares foeminasque generari vult. Atque hoc primum esto generationis principium.