Latin
379.1 to 379.4
André Du Laurens, Historia anatomica 379.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
medulla manare semen. Ratio prima. Secunda. multis, iisque validissimis rationum momentis, quae hîc transcribere non lubet. Alias etiam subiungit Fernelius cap. 2. lib. 7. Physiol. ad quos studiosum relegandum censeo. Sufficiet hoc loco eorum rationes eludere. Voluptatis &titillationis vniuersae ratio nulla est: nam &in pruritu totum corpus titillatur, at vnica pars prurigine afficitur. Quinetiam si ideò perciperetur voluptas, quia semen à toto effluit non ἀθρόως, sed sensim, dum ab vna in alteram partem semen illabitur, voluptas persentiretur: non enim credibile est, momento à singulis partibus in testes &eiaculatoria vasa semen deriuari. Aliam igitur voluptatis illius, quo vniuersum corpus gestit, in coitu caussam agnoscimus; semen quippe calidissimum, spumosum spiritu &calore vndiquaque perfusum, quod dum genitales partes acerrimi &exquisitissimi sensus confertim suo motu titillat, &velut pruriginem infert, vniuersum corpus in sympathiam trahit. Vt enim affecta membrana, totum membranosum genus dolet, ita eiusdem titillatione totum gestit corpus &commouetur. Ex mutilis mutilos, ex claudis claudos generari, non est perpetuae veritatis. Nam &mutili plerique perfectos procreant mares, &deauriculatus deauriculatos non gignit. Quod in coitu totum corpus exsoluatur, &contabescat, id exhaustis alimenti reliquiis &spiritibus ab immodica Venere contingit, quibus reliquae partes defraudatę marcescunt, propterea scribit Auicenna, quadragesies plus dissoluere seminis, quàm sanguinis vacuationem. Postremò, quod de natorum similitudine obtrudunt, altioris est contemplationis, &suo loco disputabitur. Hoc tamen illis interea responsum velim, similitudinem non tam à materia seminis crassiore, quàm à vi formatrice singulis partibus insidente, testibusque tandem &semini, per spiritus influentes insitis maximè cognatos, communicata, manare. Explodatur ergo vetus illud dogma, quod semen ab omnibus partibus deciduum esse contendit. Sunt qui maximam seminis portionem à cerebro &spinali medulla deriuant. Hanc eorum sententiam auctoritatibus, exemplis &rationibus illustrabo. Auctoritas est Hippocratis lib. De genitura. Semen (inquit) è cerebro in lumbos &spinae medullam diffunditur; ex qua in renes, à renibus per medios testes ad pudendum peruenit. Lib. De oszum natura, scribit venas è capite, sphagitides, iugulares dictas, ab vtroque latere procedere in testes, eoque semen deferre. Itaque à cerebro ad testes duplicem statuit seminis viam Hippocr. spinalem medullam &venas ponè aures. Plato in Timaeo semen definit τὴν τοῦ νωτιαιου μύελου ἀπόῤῥοιαν, medullae spinalis defluxum. Alemaeon, cerebri portiunculam. Vnde vulgus cerebella ossiumque medullas ad seminis generationem conferre credit.