Latin
379.5 to 379.7
André Du Laurens, Historia anatomica 379.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Extant elegantes historiae ad huius rei confirmationem, lib. De aëribus, locis &aquis. Prima est τῶν μακροκεφάλων, altera Scytharum. Erant olim apud Europeos quosdam macrocephali magno in pretio, &quibus longum erat caput, hi illustres &generosi habebantur. Itaque solebant nutrices capita puerorum mollia, fasciis in longum obductis comprimere &elongare: tandem, quae prius talia erant consuetudine, natura &conformatione euadebant oblonga, &ex macrocephalis macrocephali generabantur. Scythae verò cùm nullam equitandi rationem haberent, &sine stapedibus equitarent, coxendicis dolore ferè omnes torquebantur: cui morbo vt auxiliarentur, venas pone aures sibi praetundi iubebant, quibus exectis sterilescebant, praeclusis (interpretabantur quidam) semini à cerebro prodeunti viis, obducta cicatrice. Ad quam historiam fortasse alludens Iurisconsultus quidam scripsit, latronibus aures praescindi, ne latrunculos generent. Prodit ergo maxima seminis excocti &foecundi portio à cerebro &spinali medulla. Hoc rationibus leuioribus suaderi potest. In coitu maximè afficitur cerebrum, spinalis medulla, &oculi; &saepè ab immodica Venere, vt obseruat Hippocr. in Epid. &lib. De internis affectibus, tabes contingit νωτιαῖος, dorsalis. Memorat Albertus Magnus cuidam petulantissimo &libidinoso histrioni, dissecto post funus capite, exiguam cerebri portiunculam repertam. Praeterea ab immoderato coitu contingit caluities: at caluities ab inopia humoris est calidi &pinguis, quem immoderatus exhaurit coitus; &nemo (inquit Aristoteles) ante Veneris vsum caluescit. Hoc millies Caesari, ob deuictas Gallias triumphanti, exprobratum: Vrbaniseruate vxores, moechum caluum adducimus. His itaque &rationibus &historiis &auctoritatibus persuasi quamplurimi semen à cerebro ad testes manare putant. Qua de re quid sentiam, audacter proferam. Beatissimum, fateor, &planè diuinum Hippocratis fuit ingenium, quod, vt scribit Macrobius, nec fallere nec falli vnquam potuit. Est tamen hac in re excusandum, quia suis temporibus rudis erat &ferè incognita secandi ars. Itaque multa quę ad Anatomen spectant, publicis consignauit monumentis, quae nec intelligi nec explicari à nobis possunt. Nulli sunt, mihi credite, à cerebro &spinali medulla ad testes ductus conspicui, nisi fortasse exigui neruuli, qui spirituum tantùm, non seminis sunt delatores: neque etiam à iugulari externa ad testes feruntur rami, nisi ea ratione qua venae omnes continue sunt.