Latin
379.12 to 379.13
André Du Laurens, Historia anatomica 379.12-13
Unproofread scanNot analysed yet
&im modico enim fluxu sanguinis, qui naturae thesaurus est, refrigerabatur cerebrum pars prin ceps; in cuius sympathiam cor &hepar statim trahebantur: hinc semen aqueum, sterile &infoecundum. Partes siquidem principes tanta conspiratione inter se aptae connexaeque sunt, vt earum vna intercidente, reliquae pariter emoriantur. Quòd refrigeraretur cerebrum ex immodico fluxu, explicat Hippocrates his verbis: C κόταν ἀρχῆται ἡ νοῦσος ὅπισθεν τοῦ ὠτὸς ἑκατέραν φλέβα ταμνουσιν, ὅταν δʼ ἀπορ ρ οἰη τὸ αἱμα ὑπνος ὑπολαμβάνει ὑπὸ ἀσθενείας καὶ καθεύδουσιν. Dum incipit morbus, vtrasque venas quae ponè aures sunt, secant; statimque liberali proruto sanguine, obrepit somnus prae imbecillitate. &quibus patet sterilitatis caussam non esse viarum pręclusionem, sed crebram equitationem, dolorem ischiadicum &cerebri refrigerationem, ab immodico sanguinis fluxu. Quae de macrocephalis afferri solent, vim quidem formatricem à cerebro ad testes manare