Latin
379.8 to 379.11
André Du Laurens, Historia anatomica 379.8-11
Unproofread scanNot analysed yet
Absurdum igitur est existimare à cerebro per eas venas, quae ad aures excurrunt, ferri ad testes semen excoctum elaboratumque. Quam verò Scytharum historiam obiiciunt, qui resectis iis quae ponè aures sunt venis statim sterilescebant; veram, ni fallor, sterilitatis illius caussam ignorasse videntur. Putant quidam, praesectis illis venis, praecludi statim semini vias, obducta cicatrice: voluit Auicenna id fieri intercepto aditu spiritui animali: alij arteriam secari existimant, vnde vitali spiritui aditus prohibeatur. Sed ineptissima haec &parum Anatomica. Namque venae ille &arteriae, quae ponè aures apparent, externae sunt. Adsunt interna vasa insigniora per foramina cranij ad cerebrum excurrentia, quibus tanquam riuis, cerebrum irrigatur; per quę potiùs quàm per exteriora illa cerebrum non attingentia, semen pręterflueret. Sed demus per exteriores venas ferri semen, an cicatrix aditum praepediet? &vias semini aut spiritibus intercludet? Minimè gentium. Si enim crassior sanguis per vasa hęc fluit &refluit, cur semen spiritibus turgens eadem non permeabit? Alia ergo sterilitatis inquirenda est caussa, quàm viarum interceptio. Ego sanè ex Hippocrate sterilitatis illius caussas agnosco tres; equi tationem frequentem, dolorem ischiadicum, &nimiam sanguinis ex venarum sectione profusionem. Equitatio frequens lumborum, renum &partium spermaticarum robur exoluit: at equitabant continuò Scythę, &sine stapedibus. Quòd autem crebra equitatio sterilitatem pareret, docet Hippocrates loco citato; quia, inquit, τοῦτο δὲ πάσχουσι Σκύθέων οἱ πλούσιοι, οὐχοὶ κάκιστοι, ἀλλʼ οἱ εὑγενέστατοι· καὶ ἰχὶν πλείστὴν κεκτημένοι διὰ τὴν ἐππασιὴν· οἱ δὲ πένητες ἤσσον, οὐγὸ ιππάζονται. Inter Scythas ditissimi &nobiles maximè afficiebantur, minimùm verò infimi: &qui genere ac robore illustres erant, ob equitationem haec patiebantur; ignobiles vero minùs, quia rarò equitant. &crebra &frequenti equitatione ischiadico dolore corripiebantur, quae secunda est sterilitatis caussa. Nam nihil aequè corpus infirmum facit, &ad infirmitatem humorum adiungit corruptionem, ac dolor. Vt autem ischiadico dolori mederentur, venas ponè aures sibi pertundi iubebant, ex quibus copiosissimus sanguis manabat. Hinc tertia sterilitatis caussa.