Latin
381.1 to 381.4
André Du Laurens, Historia anatomica 381.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
QVAEST. V. E foeminarum semine certant Peripatetici, &Medici. Galenus libris De semine, &14. De vsu partium, controuersiam hanc eleganter excutit. Nos quae ab eo fusa &la verborum serie disseruntur, hîc in epilogum, velut in certam summam, colligemus. Erunt autem disputationis ouius tria capita: primo, rationes Peripateticorum proponemus; secundo, Medicorum sententiam illustrabimus, postremo aduersariorum rationes singulas diluemus. Aristoteles libris De generatione animal. mulieres semen nec habere, nec emittere contendit, his rationibus: Quòd absurdum sit existimare, duplicem secretionem à foe mina fieri simul, seminis quippe &sanguinis. Quod mulieres &voce, &pilis, &corporis habitu pueris similes sint: at pueri semen non proferunt. Quòd interdum sine voluptate &voluntate concipiant mulieres (Historiam profert Auerroes mulieris cuiusdam, quae in balneo concepit.) Quod foemina mas sit imperfectus, vim efficiendi nullam habens: sed patiendi tantùm. Quod denique si semen emitterent foeminae, cum alterum generationis principium sanguinem scilicet contineant, possent citra maris congressum foetum edere. Medici contrà, foeminas semen proferre validioribus rationibus conficiunt. Hoc primus voluit Hippocra tes libro De genitura, &libris De diaeta, vbi non modò semen in foemina agnouit, sed dupli cem in vtroque sexu genituram, validiorem &imbecilliorem adesse scripsit. Aristoteles etiam 10. De historia animal. ad conceptum, vtriusque seminis concursum requiri, cogitur fateri. Galenus hac in re ita spatiatur, vt posteris gloriam omnem praeripuerit. Ego certissimis demonstrationibus foeminas semen generare conficiam. Primùm constat inter Medicos &Peripateticos naturam nihil temere, nihil frustra moliri: sed organa omnia semini pro creando, excoquendo, &deferendo dicata in foeminis reperiuntur: quid inde sequatur, videant omnes. Praeparantia vasa quatuor sunt, duae venae, totidemque arteriae: excoquentia semen, testes sunt: deferentia seu eiaculatoria duo; at in mulieribus omnia haec admittunt Anatomici omnes. Scio quid dicant Peripatetici, in vasis illis aqueum quid contineri &serosum, sed nihil excoctum, &eundem vsum conferre mulieribus testes, quem mammae viris praestant. Verum quàm miserè hallucinentur, audiant omnes. Si praeparantia illa vasa serosum tantùm &crudum continent humorem, quorsum tot gyris intoria, tot anfractibus im plicita fuêre: Nunquam plexus formauit natura nisi ad coctionem &elaborationem nouam.