Latin
381.5 to 381.7
André Du Laurens, Historia anatomica 381.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Adde, quòd si aqueum tantùm &serosum humorem eructant vasa illa, cur vena spermatica arteriam ingreditur, &ex duobus vasis vnicum sit vas, vt in maribus? Annon vt duplex seminis materia permisceatur, &ex sanguine ac spiritibus vnicum fiat corpus? Testium verò in foeminis, &mammarum in maribus non eadem est ratio. Nam virorum mammae ad ornatum &robur, foeminarum verò testes, nisi excoquendo semini dicatos putes, inutiles erunt. Virorum mammae glandosae non sunt, nec lac generant: foeminarum testes glandosi sunt, eorumque substantia ψαρὰ καὶ σηραγτώδης, vt in maribus. Praeterea, cur eiaculatoria vasa, quae à testibus ad vteri latera, cornua dicunt, feruntur, mulieribus magis intorta quàm viris, nisi vt viae breuitas plexuum varietate compensaretur: Quid tanto artificio ad crudi &aquei humoris eiaculationem opus erat? Haec sanè validissima est demonstratio, quae tamen sequenti fulcietur magis. Certissimum est, in coitu aliquid à mulieribus excerni; vnde voluptas &titillatio: id autem quod excernitur, aut sanguis est aut tenuis &serosus quidam humor, aut semen excoctum. Sanguinem esse, nemo nisi mente captus affirmabit: nam fluentibus menstruis titillatio nulla, voluptas nulla praesentitur, imo quamplurimae diris torquentur cruciatibus. Serosum &incoctum humorem non esse, mirabilis vasorum praeparantium &plexuum structura conuincit. Est ergo elaboratum quid &excoctum, Bbb foemineum semen non admittit.