Latin
382.1 to 382.4
André Du Laurens, Historia anatomica 382.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Seminis foeminei vsus. quod excernitur. Id verò semen esse, &calor albus &crassities &spirituum, quibus vndiquaque turget, copia, satis declarant. Si foeminarum, quae diutius à coitu sibi temperarunt, organa seces, videbis eorum vasa &testes semine circumfluere. Quid annon iis, quae diutius Veneris studia intermiserunt, &salacibus per insomnia copiosissimum semen erumpit? Annon &gonorrhoeam &priapismum saepe experiuntur mulieres? &dum semine turgent eorum genitalia, libidinis stimulis agitatae furias saepe &rabiem colligunt: quo excreto, omnino mansuescunt, &feritatem illam deponunt? Docet quotidianus vsus castrata animalia, foeminas dico, nullo iam maris ardere amore, in iisque libidinis stimulos omnino extingui, Proculdubio tam validis rationibus fulta Peripateticis quibusdam haec Medicorum opinio visa est; vt etiam multi foemineum semen admittere coacti fuerint: sed ne ab Aristotelis decretis desciuisse viderentur, semen illud infoecundum esse, &nulla agendi vi praeditum, existimarunt. Itaque totam vim generandi actiuam tribuunt mari: marem opifici, foeminam ligno conferunt: marem animam &formam, foeminam materiam tantùm praebere volunt. Huius sectae principes sunt Auerroes &Albertus Magnus. Cùm enim, inquiunt, in omni natura debeat alicui agenti aliquod patiens respondere, ex 3. De anima, verisimile est foeminae potius datam fuisse vim patiendi, quae respondeat virtuti agenti maris. Et sanè semen excipere, concipere, gestare, foetum alere, facultatem patiendi indicant. Hoc illi commento Medicorum iacula se euasisse putant, cum tamen in idem lutum ac volutabrum praecipites sese deuoluant. Nam album, spumosum, &excoctum semen fundere idem est, ac efficiendi vim aliquam habere. Spiritus enim per arterias spermaticas delati &exquisitè in labyrintheis plexibus cum sanguine permixti an in prima conformatione otiosi feriabuntur? an ex iis, tanquam materia, spermaticae partes generabuntur? Aget ergo foeminarum semen, sed imbecilliùs quàm viri, quia minus calidum, minusque spirituosum. Proferam vnicum aut alterum Galeni argumentum, quod foeminei seminis foecunditatem patefaciat. Foetus aliàs patri, aliàs matri similes esse omnibus est exploratum: similitudo haec aut à semine, aut à menstruo. non à menstruo solo, quia semper matri similes essent: non à semine solo maris, quia patri semper similes essent: ergo à communi caussa, ab vtrisque manante: communis haec caussa semen est.