Latin
382.5 to 382.8
André Du Laurens, Historia anatomica 382.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Respondebunt Peripatetici, foetus nonnunquam auis aut atauis similes esse, qui ad generationem neque actiuè neque passiuè quicquam contulerunt. Sed quid de haereditariis morbis respondere queant, non video. Arthritica, arthriticum; epileptica, epilepticum; calculosa, calculosum gignit, non sanguinis vitio. Quis enim sanguinem menstruum, singularum partium ideam in se continere vnquam dixit: Impurus quidem sanguis debilem &morbosum foetum reddet, sed renibus calculosam, articulis arthriticam dispositionem imprimere soli hoc semini, quod fatalem in se moriendi &viuendi necessitatem continet, est concessum. Sed &formatio omnis &specificatio à semine est non à sanguine: materia enim vt materia est speciem mutare non potest: at foetus secundum speciem matri potius assimilatur quàm patri. Nam si ouem caper inierit, ouem duriori lanitio; si capram aries, capram molliori pilo gigni ait Athenaeus. Ergo à matre vis aliqua formatrix, haec autem non sanguini, sed semini indita est. Sed aduersari nobis videtur Galeni locus quidam. Nam cap. 1. libri 14. De vsu part. semini muliebri vim procreatricem denegat. Foemina (inquit) cum masculo frigidior sit, incoctum &tenuem in parastatis humorem habet, qui nihil ad prolis generationem confert, ideoque suo iam officio functus effunditur; in vterum verò trahitur alius, marium nempe humor. Verùm ita interpretandus Galeni locus, in foeminis praeter semen, esse humorem quendam aqueum, qui oblectet, titillet, colluat: &illum ad generationem nihil conferre. Ita enim paulò post loquitur. Verum in coitu repentè ac simul vnà cum semine is elabitur, sensumque idcirco sui facit; reliquo autem tempore paulatim exit &interdum sine sensu. Concludamus ergo foeminas semen emittere efficiendi aliqua vi praeditum. Huius seminis vsus apud Galenum cap. 11. lib. 14. De vsu part. multiplex est. Primus ad generationem; ab eo enim, tanquam opifice, cum semine maris concurrente, figurantur partes, &ex eo tanquam materia membranae foetum inuoluentes generantur. Secundus, vt virili semini calidiori cedat in alimentum: calidum enim omne frigido moderato nutritur, Hippocrati libello De alimento. Tertius, vt latera vteri irrigent; neque enim virili semine singulae vteri partes obliniri poterant. Postremum addit Galenus, vt collum matricis patefaciat. Ridet Argenterius hos seminis vsus; quia nihil nutritur quod non viuat, semen autem non viuit.