Latin
HISTORIA ANATOMICA
André Du Laurens, Historia anatomica 385-2
Unproofread scanNot analysed yet
HISTORIA ANATOMICA. De materno sanguine, altero generationis principio. CAPVT III. LTERVM generationis nostrae principium, maternus est sanguis; cui patiendi tantùm, non autem efficiendi facultatem concedimus. Ex eo &viscerum parenchymata, &musculorum carnes coagmentantur: eo tam spermaticae quàm carnosae partes aluntur, augescunt &perfectionem consequuntur suam. Sanguinem hunc eiusdem naturae esse volumus cum eo, quem certis circuitibus &statis periodis, singulo quoque mense per vterum expurgat natura. Qua ratione primus Hippocrates καταμηνιον αἵμα, id est, menstruum sanguinem appellauit: aliis, μῆνες, καθάρσεις, ἔμμηνοι, ἔμμηνα, γυναικεῖα dicuntur. Huius natuEfficientes caussae voluptatis.