Latin
QVAEST. VI
André Du Laurens, Historia anatomica 385
Unproofread scanNot analysed yet
tantae voluptatis, quae toto coitus tempore, sed praesertim in seminis emissione percipitur, caussa est finalis. Efficientes verò eius voluptatis caussae, variae à variis assignantur. Nos missis lubricarum opinionum fluctibus, tres praecipuas &immediatas agnoscimus. Prima est seminis turgentis &quasi prurientis titillatio. Turget autem ratione ἐνορμῶντων spirituum; nam semen sine spiritibus, quale per gonorrhoeam profundi solet, voluptatem nullam parit; &ea ratione qui Venere abutuntur, &frequentissimè coeunt, minorem percipiunt voluptatem, quia pauciores spiritus. Sola haec caussa ad voluptatem non sufficit: requiritur altera motionis quippe &excretionis celeritas. Vt enim dolor nunquam excitatur, nisi ἀθρρως, confertim &celeriter fiat alteratio; ita semine paulatim fluente, &pudendis velut colla crymantibus, voluptas nulla excitatur. Postremò ad voluptatem concurrit spermatica rum partium sensus exquisitissimus, &earundem angustia: ita enim titillatis partibus, &reductis, quae distendebantur, vasis in naturalem situm constitutionemque, voluptas ingens excitatur. Caeterùm quò haec illustriora euadant, duo agitanda sunt problemata, primum, Cur per caeteras partes, venas quippe, arterias &neruos, partes membranosas, &acerrimi sensus deerrantes, cum sanguine caeterisque humoribus spiritus voluptatem eam non excitant, quam in vasis spermaticis? An, quia hic sensus solis genitalibus mira Naturae prouidentia in situs est, ad speciei conseruationem; vt soli orificio ventriculi diuulsionis sensum &appetentiae desiderium inseuit Natura? An, quia in reliquis vasis nulla fit tam cita praecepsque humorum simul &spirituum effusio? Alterum problema est, Cur dormientes in pollutionibus voluptatem persentiunt, cùm per somnum sensificae facultates ferientur, &somnus apud Philosophum sit ἡρεμία τοῦ πρώτου αἰσθητικοῦ, hoc est, quies primi sensorij. An, quia dormientium imaginatio validior est quàm vigilantium, vt in noctambulis apparet? An, quia non ita per somnum sopiti sunt sensus, quin violenti obiecti praesentia non excitentur? Sic dormientes, si acu pungantur, contrahunt membra, &à vehementi sono expergiscuntur. At seminis per somnium excretio validissimum est spermaticis partibus obiectum. Haec itaque sunt voluptatis in seminis excretione causse. Vtrum autem maior sit viri, quàm foeminae voluptas, ridiculum est quaerere. Pluribus quidem modis oblectantur mulieres. Nam &semer effundunt &virile prolectant. Qua fortassis ratione Tiresias vates vtrumque sexum exper tus, mulierum partes visus est tutari. Sed intensior est maris voluptas, quia semen calidius magisque spirituosum, celeriùs &quodam quasi saltu excernitur.