Latin
397.1 to 397.4
André Du Laurens, Historia anatomica 397.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim ad generationem sanguis affluere debet, nisi post inchoatam spermaticarum partium descriptionem; alioqui sanguinis copia obrutum semen, nec opus aggredietur, nec inchoatum vnquam perficiet, &exquisitè delineabit. Quod si infoecunda sint semina, quaenam inde foetura sperabilis esse potest? Quinetiam ad perfectam conceptionem vteri requiritur εὐκρασία, laudabilis temperies. Quae enim calidos, frigidos, humidos, siccos habent vteros non concipiunt, Hippocrati 5. Aph. Hęc si deficiant, κύημα ἐθαγενὲς, conceptus legitimus sperari nequit; sed aut nullus omnino, aut deprauatus &vitiosus, qualem esse molam fatentur omnes. Deprauatum autem conceptum plerunque molitur Natura, potius quàm nullum; quia aeternitatis &speciei propagandae ita est auida, tamque sui dili gens, vt aliquid etiam imperfectum, &naturę nostrae noxium creare malit, quàm nihil. Sic vermes ventriculo &intestinis molestos dum generat Natura, meliùs facit quàm si nihil omnino generet; quia ex re immobili rem per se mobilem, &ex humore putri, animantem fabricatur. Huius vitiosi conceptus, quam molam vocant, naturam &caussas scrutari, non erit ab instituto opere alienum. Molam Graeci μυλὴν καὶ μυλικὸν appellant. Sunt qui nomen hoc à pistrinaria mola deductum velint, quòd eam &duritie &figura rotunda referat. Apud Persas Moli, informe quidpiam denotat. Afranius Poëta molucrum vocat. Aristoteles saepè μόλυσιν, quòd sit quasi crudor quidam. Molam definit Galenus cap. libri 14. De vsu partium, σάρκα ἀργὴν καὶ ὁ ιώπλαστον, id est, carnem otiosam imperfectam. Sed definitio haec totam molae naturam non exprimit; potest enim caro quę dam informis, &sine motu generari, quae mola non sit. Generantur vbique carunculae, quas molae nomine nemo insigniendas dixerit: perfecta hęc à nobis tradetur mole definitio: Nola caro est otiosa, informis, &dura, in solo mulieris vtero genita, ex semine imbecilliori, quod conformationem quidem aggreditur, sed sanguinis copia obrutum finem suum assequi non potest, &animalis loco carnem generat. Huius definitionis singulas partes sigillatim minutatimque excutere lubet. Mola caro est; quia carnosa eius substantia, rubraque concretum sanguinem referens, intuentibus nobis apparet. Otiosa est id est, vacua omni motu animali; neque enim mouetur mola, nisi ad vteri motum.