Latin
397.5 to 397.8
André Du Laurens, Historia anatomica 397.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Informis: non quod sua forma careat, habet enim (vt loquuntur Philosophi) suum esse, sed quod animalis, neque ἔιδος, neque μορφὴν, neque speciem, neque formam habeaz. In solo mulieris vtero gignitur, quia, vt scribit Aristoteles, sola mulier menstruo abundat, ob victus rationem humidam, vitaeque institutum. Quae autem de vrsa obiiciuntur, quae informes foetus edit perpetuò, eosque lambendo perficit, aut fabulosa sunt, aut informes tantùm apparere foetus, non esse reuera dicimus; quia cùm per hyemem in latibulis degant pituita mucosa impientur. quam parens lambendo latitantem formam detegit. Reliquae definitionis nostrae particulę generationis modum &molae caussas eleganter explicant. Scio varias esse de molae generatio ne veterum sententias. Voluit Plutarchus sine viri consuetudine generari posse molam: quem secuti sunt, qui à solo muliebri semine &sanguine confertim affluente, eam fieri existimarunt. Conuellitur hęc opinio à Galeno, cap. 7. lib. 14. De vsu partium. Nam in gressilibus nullum vnquam sine virili semine conceptum, quantumuis vitiosum, fieri posse apertissimis verbis declarat; cùm formationis omne principium à virili semine prodeat, quasi τὸ πρῶτον ἔχον ἀρχὴν γενέσεως. Adde, quod si ex solo muliebri semine conciperetur mola, virgines aliquando, quae nocturnas pollutiones patiuntur, molam gestarent, quod nunquam obseruatum est. Non fit ergo sine coitu molae coagmentatio. Sunt qui existiment generari molam, vt reliquas carnes ex solo sanguine confertim affluente, qui vteri calore cogatur. Verùm cum sanguis agendi nullam vim habeat, sed patiendi tantum, non video quomodo ex eo solo generari possit mola, quam &vinculis vtero alligari, &membranis vestiri, (quae conformationis inchoatae rudimenta sunt) cernimus. Neque etiam audiendi sunt, qui ex seminibus tanDdd Cur deprauatum conceptim potius quam m υνάtur Natura.