Latin
QVAESTIO IIII
André Du Laurens, Historia anatomica 40-2
Unproofread scanNot analysed yet
&VV Liber primus capite, sed quia ossa omnia, proportione, ossibus, quibus articulantur, respondent: scilicet brachij ossa humero: coxendicis sacro: sacrum vertebris: vertebrae spinali medullae: medulla cerebro. Quae de cordis etymo afferri solent ridicula sunt. Quae vero de eiusdem situ nugantur Peripatetici, nusquam pro veris admittenda putamus. Corporis enim totius centrum agnoscimus vmbilicum, trunci vero medium nunquam cor ab anatomicis statuetur. Quod si à situ aliquod dignitatis argumentum peti debeat, cerebrum corde praestantius iudicabitur, quia editissimum locum occupauit: sic inter elementa ignis, inter coelos empyreum, beatorum sedes, principatum obtinent. Dum Hippocrates animam in sinistro cordis sinu locat, aut loquitur more vulgi, aut per animam calidum intelligit, vt fusius suo loco declarabitur. Statuatur ergo cerebrum nobilius, dein cor, tandem hepar. Nam &in oeconomia partium corporis hic ordo seruatur, vt quae naturae ordine prima sunt, dignitate sint postrema. Primum viuit foetus vita, plantae, mox sentit, tandem rationis sit capax: imperat ergo cerebrum, cor obsequitur. Galenus capite vltimo libri septimi methodi, trium partium principum dignitatem &necessitatem inter se confert his verbis. Maxima sanè est cordis dignitas &aegrotantibus eius actio omnino necessaria: cerebri verò, ad vitam quidem, par est momentum, non tamen par robur in aegrotantibus requiritur: at iocinoris opus omnibus partibus pernecessarium est, non tamen parem habet necessitatem vt cordis. Sunt qui quaestionem hanc ita dirimendam putant, vt triplex sit principium, vnum exortus, alterum dignitatis, tertium necessitatis: exortu quoad parenchyma primum est hepar, nobilitate praestantius est cerebrum, necessitate primum cor statuitur: hae tamen partes tanta conspiratione inter se aptae &connexae sunt, vt mutuis egeant auxiliis, mutuasque requirant operas, &earum vna intercidente reliquae pariter emoriantur, non secus ac in bene instituta ciuitate videmus &sapientissimum senatum, &fortissimam militum potentiam, &multiplicem artificum varietatem, licet officiis &locis distinguantur, inuicem consentire. Haec apertissimis verbis expressit Galenus lib. de formatione foetus cap. 5. Cor, inquit, vbi respiratione priuatum fuerit, moueri desinit, hinc mors: priuatur autem respiratione, praecisis, obstructis &intercoeptis neruis: vt ergo cor cerebri indiget opera, ita cerebro vsum quendam cor praestat, atque his vtrisque iecur. Videtur tamen huic nostrae sententiae aduersari Galeni quidam locus cap. 4. lib. 2. de placitis. Sicuti (ait) motus diuersi sunt generis, pulsatio &voluntarius motus, ita principiorum neutrum alterius eget opera. Sed ita interpretandus Galenus: cor cerebro animalem facultatem non transmittere, nec cerebrum cordi pulsisicam, quia diuersa est earum temperies, diuersa forma: atque ita, ad ideam motus voluntarij, nihil conferre cor: vt nec cerebrum ad vim illam pulsatilem: non tamen propterea existimandum cordis opera cerebrum non egere. De partibus similaribus &dissimilaribus: ac primùm de earum numero.