Latin
40.1 to 40.4
André Du Laurens, Historia anatomica 40.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
QVAESTIO V. E partium similarium natura &numero in scholis satis euulgatam litem in rudiorum gratiam dirimere placet. Sunt qui similares nullas dari particulas contendant, cum earum multiplex sit compositio. Simplices enim, inquit Galenus cap. octauo, libri primi de elementis, ex humoribus fiunt, humores ex alimentis, alimenta ex elementis, &lib. I. de semine: ex semine &sanguine generantur omnes. Sed facilis &expedita responsio est. Similares dicuntur hae partes, non quod omnino simplices sint &incompositae, sed quod in partes diuersae speciei secari non possint, &ex aliis partibus non componantur. Sic Philosophus elementa simplicia, appellat corpora, quod ex aliis corporibus non componantur, licet materia constent &forma. Harum similarium particularum numerus maximè controDieted by Goog και De Subiecto &Praeceptis Anatomicae arus. uersus est. Galenus commentariis in librum Hippocratis denatura hominis, septem enumeNumerus sirat, os, cartilagines, ligamenta, membranas, fibras, adipem, carnem. Caeterum cum triplex milarium partium. sit caro: musculorum, quae vera est caro: viscerum, quae παρέγχυμα dicitur: &singularum partium: triplicem hanc carnem similarem esse vult, ita enim loquitur capite sexto libri primi de naturalibus facultatibus. Inter similaria sunt iecoris, lienis, renum, pulmonum &cordis caro, nec non tunicae ventriculi, intestinorum &cerebri proprium corpus: si namque ex singulis, venas, arterias, neruos exemeris, reliquum corpus simplex &elementare apparebit. Capite sexto libri primi de elementis, neruos, medullam, vngues, pilos, addidit. libello de inaequali intemperie tendines &cutim, libro de differentiis morborum, &secundo de elementis, venas &arterias. Itaque apud Galenum locis citatis, haec erunt similaria corpora, os, cartilago, ligamentum, membrana, fibrae, nerui, arteriae, venae, caro, cutis, adeps, medulla, vngues, pili. Nos verò quia medullam, pilos, adipem, vngues, à partis definitione exclusimus, nec eas etiam similares appellandas censemus. Galenum leuitatis, aut obliuionis accusant multi, quod venas, arterias, neruos, saepe Accusatur Galenus. similares vocet, libello autem de inaequali intemperie, organicas &dissimilares. Respondet Responsum Argenterius, Galenum in similari parte duo spectare, materiam, &formam: dum Argenterij neruum, venam &arteriam similaria vocat corpora, materiam respicit quae vnius modi pro Galeno &sibi similis est; dum organicas appellat, formae rationem habet. Sed nulla est Argennullum. terij solutio: neruorum enim, venarum &arteriarum materia non est vnius modi.