Latin
402.1 to 402.3
André Du Laurens, Historia anatomica 402.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
foetu duae tantùm membras niae. Charion cur ita dicatur. Moles carnes loco corylidonon. Vsus placentae secundum recentiores. Vsus noster. Cur humanus foetus non hebet illa acetabula vt brus. Anno. cur dicta. Quid puello prosint aquae, Simul iaciuntur partium fundamenta, Tres bullae &mille filamen Hippocratis opinio. Septimo die omnium spermaticarum partium rudimenta conspicua sunt Hippocrati. Ordo perfectionis partium. Ossa alia celerius perficiuntur aliis. Quoto die fiat spermaticarum partium absolutis. Secunda foetus conformatio ex sanguine. Quo ordine carnes effingantur. tat, principum partium rudimenta, &mille filamenta vasorum, &spermaticarum partium velut stamina cernere liceat. Vt verisimile sit, quod diuino afflatus numine primus omnium prodidit Hippocrat. 1. De diaeta, &libro De locis in homine, omnes partes simul inchoari, non tamen simul apparere, nec perfici. Quoto autem die, quintone an septimo singula haec figurari incipiant, solus, qui foetum plasmauit, nouit creator. Si tamen Hippocrati &experientiae fides adhibenda, ὁ γόνος ἐν ἐπτὰ ἡμέρησιν ἔχει ὁκόσα περ ἐστιν ἔχειν τοῦ σώματος: genitura septimo die habet quaecunque corpus habere debet. id est, vt ego interpretor, septimo die partium omnium spermaticarum prima apparent rudimenta, quae si in aquam coniecta attentiùs inspexeris, facile deprenendes. His ita iactis spermaticarum partium fundamentis, singulae suo quaeque ordine perficiuntur. Nobiliores &magis necessariae omnium primae, vt tria principia, &eorundem πεφυκότα, venae, arteriae, nerui. Venae ab hepate ad chorium vsque propagantur, arteriae ab iliacis ramis ad eandem membranam excurrunt, &cum vasorum vteri osculis coeunt, adeò vt vasa haec vmbilicalia dicta, per quae spiritum ducit puellus, interiorum vasorum propagines sint, contra vulgi opinionem. Duriores verò &solidiores partes simul quidem figurantur, sed non simul perficiuntur. Nam ex ossibus alia celerius perficiuntur, alia tardius. Costae, gena inferior, auricularum ossicula, claues, os hyoides, primis diebus osseam acquirunt naturam.