Latin
402.4 to 402.7
André Du Laurens, Historia anatomica 402.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Brachij, tibię &femoris ossa imperfectas habent epiphyses &omnino cartilagineas. Maxillae superioris vtriusque manus, spinae &sterni ossa, cartilagines tantùm sunt. Causa celerioris formationis &perfectionis ad vsus, id est finalis causae necessitatem referenda. Costae enim quia thoracis cauitatem efformant, ne comprimerentur viscera, osseae statim construendae. Gena inferior infanti edito statim necessaria erat ad suctum &motum; auricularum ossicula vt melius resonarent, sicca &dura esse debuerunt. Clauicula, brachium &scapulam trunco connectens, ossea statim efformanda, vt &os ipsyloides linguae pro stabilimento substratum. Idem de caeteris partibus statuendum; in quarum delineatione laborat perpetuò vis illa formatrix, neque conquiescit vnquam, donec absoluta fuerit earundem discretio, descriptioque; quae maribus quidem trigesimo, foeminis 40. aut 42. perficitur. Hippocrates lib. De natura pueri, &De septimestri partu; τὸ μὲν θῆλυ τὴν πρωτήνπῆξιν ἐν τεσσαράκοντα ἡμέρησι, καὶ δύο τὸ μακρότατον τὸ δέ ἀρσεν ἐν δὲ ιήκοντα ἡμέρησι, τὸ μακρότατον. hoc est, foemina quidem conformationem primam duobus &quadraginta diebus, quod longissimum est, consequitur; masculus diebus, quod longissimum est, triginta. Atque haec prima est foetus conformatio, tota ex seminis corpulentia, quę eius molem non excedit. Si enim, vt scribit Philosophus septimo De Histor. animal. cap. 3. in gelidam coniiciatur, formicae maiusculae magnitudinem vix superabit: ego tamen foetum 40. dierum longitudinem digiti auricularis excedere saepè obseruaui. Est altera foetus conformatio, ex altero generationis principio, sanguine scilicet, ex quo carnosę partes, vt è semine, spermaticę effinguntur. Sanguis hic, quidquid existimarint veteres, non priùs affluit, quàm delineatae sint spermaticae partes. Affluit autem per vmbilicalem venam, quę portę est propago, spatia inter fibras vacua, quasi rimas, expleturus. Cęterùm cùm triplex sit caro, quae visceribus innascitur παρέγχυμα dicunt, quę musculorum fibris adhaeret, carnem absolutè vocant, &quę cuilibet parti peculiaris est. Triplicem hanc carnem non simul &semel, sed ordine generari volumus; primumque parenchymata, mox peculiarem partium, tandem musculorum carnes vis coagmentari extitimamus. Parenchymatum primum omnium est hepatis; quia sanguinem eò primùm refundit vmbilicalis vena; deinde cordis, tum reliquorum viscerum. Hęc nimirum est tota foetus ac singularum eius partium conformatio.