Latin
404.1 to 404.4
André Du Laurens, Historia anatomica 404.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
moriens Aristoteis &Galeno, Auicennae sententia. Aristotelis opinio conuellitur. Sensu primis, a Rario contra Aristot. Cor non est pri entum viliens Quid sit viscere. Galeni opinio Varia. Succeßiuè perres generari. Hepar primi formari. Rationes. Non admittenda Galeni opinio. Rationes. Obiectio. Salistis. non generetur, &sensis &ratione, quae duo sunt rerum omnium κριτήριω, demonstrari potest. Sensu quidem, quoniam tres bullae trium partium principum rudimenta perpetuò simut apparent, neque vnicam solam quisquam vnquam obseruauit. Ratione, quod cordis opera primis diebus non egeat embryo. Cum enim vitam plantae viuat; nec pulsatione nec spiratione, nec influxu caloris eget, ipse suo se calore, &spiritu insito fouens. Quod autem primum viuens esse contendit Aristoteles; quia sit vltimum moriens, negamus id inde sequi: quae enim in generatione prima sunt, non semper in dissolutione sunt postremae. Sic in mixti generatione materia formam praeit, &tamen formae abolitio mixti corruptio est. Ergo anguillis &serpentibus vitae principium erit in cauda, quia demortuis iam caeteris partibus penitusque immobilibus factis viuere mouerique adhuc videtur. Vita quidem vltimum priuari cor volumus; quia perfecto &absoluto foetu, vitalis calor à solo corde, tanquam vberrimo fonte, manat. sed primum viuere planè inficiamur. Quia viuere, aut est nutriri, aut esse animatum. Cor nec primum alitur, nec primum animatur. Nutritio namque omnis à sanguine, sanguis non nisi per venas: at venae omnes ab hepate; &vmbilicalis vena embryi nutricula sanguinem prius in hepatis quàm cordis parenchyma refundit. Neque etiam prius animatur cor, quia semen dum in actum erumpit, dum formationem inchoat, totum actu est animatum. Ergo singulae eius partes actu viuunt, sola calidi in humido participatione. Valeant igitur Aristoteles, Chrysippus, Stoici, &quicumque cor primum ζωτικὸν καὶ αἱματοποιετικὸν appellant. Galenus de partium conformatione dissentientia loquutus videtur: nunc enim cor &hepar simul formari vult; nunc hepar prius effingi, nunc venam vmbilicalem: in hoc tamen sibi ipsi consentit; quod successiuè partes generari, non autem simul &semel existimet, quod illustrat exemplo eorum quae in arte fiunt.