Latin
404.5 to 404.8
André Du Laurens, Historia anatomica 404.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim tota simul aedificatur domus, sed primum fundam: nia, mox parietes, tandem tectum. Ita &in foetu, pars vna prius conformatur, quàm alia, ea scilicet, quę embryoni magis est necessaria. Tale existimat esse iecur, quia viuit foetus primis diebus vitam plantae, nutritioneque sola eget, vt planta: hepar autem alimenti est officina. Vt ergo planta cordis non eget opera, ita nec foetus primis diebus. Quinetiam iecur primum generari eius indicat magnitudo, &gen rationis facilitas: fit enim ex sanguine tantum fuso concretoque. Adde quod vmbilicalis vena ad hepar prius fertur, quam ad cor. Haec autem omnia vera esse docet Galenus cap. 3. lib. De format. foetus, quia in pueris naturales facultates tanquam primę omnium sunt valent ssimae im ecilliores quae à corde, imbecillimae, quae à cerebro. Accedit, quod generatio omnis sit ab imperfecto ad perfectum; prius ergo formatur hepar, dein cor, postremò cerebrum. Haec est Galeni &omnium ferè tum veterum, tum neotericorum Medicorum de partium conformatione sententia. Ego certè hactenus is fui, vt nullius iurare in verba magistri assueuerim sed cum eos tanquam heroes nostros plurimi, vt aequum est, fecerim: si quando tamen rationi pugnantia proferant, non erubuerim ab eorum discedere placitis. Iecur itaque, quicquid sentiat Galenus, primum conformari non puto, quia iecoris opera ante singularum partium delineationem non eget foetus. Neque enim affluere debet sanguis, nisi post partium spermaticarum discretionem, descriptionemque, alioqui sanguine obruetur semen, &loco veri conceptus, mola generabitur. Et quam ex sanguine fingit Galenus nutritionem, auctionemque, tantum abest, vt ad primam formationem necessariam dicamus, vt potius obesse cum Hippocrate &Aristotele asseramus, adeo vt eadem in Galenum iacula, quae ipse in Aristotelem, Iceat retorquere. Non eget, dicebat Galenus, cordis opera foetus, ergo non debuit cor prius formari, quam hepar. Non eget, dicimus nos, hepatis opera foetus, quia non alitur nisi post absolutam spermaticarum partium delineationem: non ergo debuit hepar prius formari, quàm cor, &cerebrum. Obiicies pro Galeno, vitam definiri nutritione: si ergo viuit embryo, nutritione eget. Dico in perfectis animalibus, nihil viuere, quod quod non nutriatur.