Latin
409.1 to 409.4
André Du Laurens, Historia anatomica 409.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
QVAESTIO XIX. IS primus sit conformationis dies, quis item vltimus, solus qui foetum plasmanit, nouit Creator. Si quid tamen ea de re statui potest, non aliunde quàm ex Hippocratis fontibus hauriendum puto. Voluit diuinus Senex lib. De nat. pueri, &περὶ ἀρχῶν, septimo die spermaticarum omnium partium rudimenta apparere. Perfectam autem descriptionem &dearticulationem foeminis quidem duobus &40. diebus, maribus verò diebus (quod longissimum est) 30. perfici. Hoc autem de prima tantum conformatione intelligendum putamus. Neque enim musculorum carnes, eo tempore perfectè efformatas, &omnino coagmentatas volumus, sed 3. aut 4. mense tantùm, quo tempore moueri incipit foetus, adeò vt duplicem statua mus conformationem; vnam ex semine, alteram ex sanguine. Illa praecedit, &propterea πρώτην πῆξιν vocat Hippocrates lib. De septim. partu, &Denat. pueri. Haec spatia tantùm fibrarum opplet infarcitque. Strato Peripateticus &Diocles Caristius foetus fabricam per septenos dies, ad Platonicam septenarij maiestatem alludentes, dispensarunt. Alij 45. dies terminum conformationis longissimum statuunt. Nam sex dies spumificationi, quatuor lineationi, 8. lineationis repletioni, quatuor &decem carnificationi, decem &tres afformationi concedunt. Minimum verò numerum 30. dierum esse volunt. Soles sex spumificationi, duos lineationi, quatuor lineationis repletioni, nouem carnificationi, totidem afformationi attribuunt: Sex in lacte dies, ter sunt in sanguine terni. Bis seni carnem, ter seni membra figurant. Diuinius sanè &clarius Hippocrates: mares 30. foeminas 40. aut 42. die conformari scripsit. Cur autem mas celerius in vtero conformetur quàm foemina, haec autem extra vterum celerius perficiatur, &incrementa capessat, inuestigatione dignum est. Hoc scriptum reli quit Hippocrates sect. 2. libri 6. Epid. συνεκρίθη, συνέσθη, ὀξύτερον κινηθὲν, ἔμολύθη, καὶ βραδύτερον αὕξεται καὶ ἐπι πλείω χρόνον: Articulatum est, consistit, celerius motum comprimitur, tardiusque augetur &diutius. quod etiam sect. 3. libri 3. Epid. scripsit, quod citius motum est ac discretum, rursus augescit etiam tardius, &ad longius tempus. Huius rei demonstratio ex eodem Hippocr. petenda est, mas celerius conformatur in vtero, quia calidior; conformatio autem caloris est opus: mares I. De diaeta ex calidiori semine, foeminae ex frigidiori generantur. Et libro De natura pueri expressis verbis, αἵτιον δὲ σσὶν ὅτι τὸ θῆλυ πήγνυται ὕστερον καὶ διαρθροῦται, ὅτι ἡ γονὴ ἀσθενεστέρη ἐστὶ καὶ ὑγροτέρη τῆς θηλείης ἡ τοῦ ἄρρενος: Cur foemella posterius &conformetur &dearticuletur, haec ratio est, quod imbecillius &humidius est foeminae semen, quàm maris. Accedit natura &conditio loci. mares enim, vt plurimum dextra, foeminae sinistra vteri parte generantur, Aphor. 48. sectionis quintae. At dextra sinistris sunt calidiora.