Latin
409.5 to 409.6
André Du Laurens, Historia anatomica 409.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Cur autem foemina extra vterum celerius perficiatur, demonstratio Aristotele petenda, libris De ortu &interitu. Tempora perfectionis &imperfectionis proportione sibi respondere debent: corruptio imperfectio est, accretio autem &generatio perfectionis species dicuntur: quidquid celerius interit, celerius perfectionem suam consequitur. Sic acutus morbus &breuis citissimè sua quatuor percurrit tempora, &ad statum celerius peruenit, quàm chronicus: At foeminae in vniuersum celerius intereunt, quàm mares, &breuioris sunt vitae, ob debiliora vitae principia: celerius ergo incrementa sua capessunt. Accedit mollities totius corporis, vnde &facilior &celerior extensio. Hippocr. quem nihil latuit, libro De septimestri partu, haec breuiter &dilucidè expressit his verbis: ὅταν Ec e iij Conformatisnis tempus. Duplex conformatio. Stratonis, &Dioclis ap. nio. Cur mas citius in vtero conformatur. Cur foemina extra vterum celerius perficitur. Raetis Aristotelis. Hippoc. duplicem causaen agnoscit, cur foemini extra vterum cele rius crescat. Triplexforma. Triplex similitudo. Quid speciei similitudo, &à quo, Quid sexus si militudo &vnde. Triplex marium genera tio ex Hippoc. Triplex foeminarum generatis.